라틴어 문장 검색

Verum pauca aut nulla ubi patres aliquid boni ex huiusmodi diffidentiis perceperunt, praeterquam cum filii bellum aperte patribus intulerunt, ut fecit Solymus Primus adversus Bajazetem patrem suum, et tres filii Henrici Secundi regis Angliae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 7:9)
Nam dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti uidentur, noxiorum odio flagrantes ad uirtutis frugem rediere, dum se eis dissimiles student esse quos oderant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:21)
postremo praestare dicebant per virtutem in pugna belli fortunam experiri, quam desertos et circumventos ab suis gravissimum supplicium perpeti.
(카이사르, 내란기, 2권 30:3)
Illi omnia perpeti parati maxime a re frumentaria laborabant.
(카이사르, 내란기, 3권 9:8)
Praestare visum est tamen omnis difficultates perpeti, quam tanta contumelia accepta omnium suorum voluntates alienare.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 10장2)
haud dubie servaverat, non clementia, quippe tot interfectis, sed effugium in futurum, quia pessimus quisque diffidentia praesentium mutationem pavens adversus publicum odium privatam gratiam praeparat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장5)
ipse nihil e solito luxu remittens et diffidentia properus festinare comitia, quibus consules in multos annos destinabat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 55장5)
epulabatur more Persarum luxuriosius, quam qui aderant perpeti possent;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 2:3)
Statura fuit iusta, capite praecaluo, oculis caeruleis, adunco naso, manibus pedibusque articulari morbo distortissimis, ut neque calceum perpeti neque libellos euoluere aut tenere omnino ualeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 21장 1:1)
ac statim moriendi impetum cepit, ut multi nec frustra opinantur, magis pudore, ne tanto rerum hominumque periculo dominationem sibi asserere perseueraret, quam desperatione ulla aut diffidentia copiarum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 9장 3:1)
Omnia quippe facilius quam moram perpeti poterat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 4:2)
Nec dubitavit Dareus, quin interfecta esset, quia nequisset contumeliam perpeti, exclamatque a1nens dolore:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 33:2)
Quidquid fors tulisset, inter suos perpeti malle quam transfugam fieri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 11장 11:3)
"Actum est de nobis, si ista perpeti possumus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 25:9)
"Nihil dico de nobilioribus, quam hic est, sed de viris tantum, quibus invitis nihil perpeti necesse est."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 18:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION