라틴어 문장 검색

Verum Constantinus id parvi ducens, avulsam hanc molem sedibus suis, nihilque committere in religionem recte existimans, si ablatum uno templo miraculum Romae sacraret, id est in templo mundi totius, iacere diu perpessus est, dum translationi pararentur utilia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 13:1)
Quo trahimur spe meliorum abolita, olim quidem dura et perpessu asperrima per nives tolerantes et acumina crudelium pruinarum?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 9장 4:1)
Dum haec ita aguntur, Romae Artemius curans vicariam praefecturam, pro Basso quoque agebat, qui recens promotus urbi praefectus, fatali decesserat sorte, cuius administratio seditiones perpessa est turbulentas, nec memorabile quicquam habuit quod narrari sit dignum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 5:1)
Quae perpessi Limigantes territique subactorum exemplis et subitum prostratorum, diu haesitabant ambiguis mentibus, utrum oppeterent an rogarent, cum utriusque rei suppeterent documenta non levia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 21:1)
Inter haec Galli morarum impatientes, securibus gladiisque succincti, patefacta sunt egressi postica, observata nocte squalida et inluni, orantes caeleste praesidium, ut propitium adesset et libens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 7:1)
in multis bellis et asperis, aetatem sine fructu conterens miles, olim deliberatum implevit, fremens, secundique impatiens loci rectorem, cum nullas sibi vices a Caesare diuturni sudoris et victoriarum frequentium rependi posse contemplaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 7:2)
Nec minore studio secuti legati, haec secum ferentes, quae praediximus, intentique ad viandum, cum venirent ad iudices celsiores, oblique tenebantur, morasque per Italiam et Illyricum perpessi diuturnas et graves, tandem transfretati per Bosporum, itineribusque lentis progressi, apud Caesaream Cappadociae etiam tum degentem invenere Constantium, Mazacam antehac nominatam, opportunam urbem et celebrem, sub Argaei montis pedibus sitam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 1:1)
Qui intromissi data potestate offerunt scripta, hisque recitatis, ultra modum solitae indignationis excanduit imperator, limibusque oculis eos ad usque metum contuens mortis, egredi iussit, nihil post haec percontatus, vel audire perpessus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 2:1)
Quas ob res omisso vano incepto, hiematurus Antiochiae redit in Syriam, aerumnosa perpessus et gravia;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 32:1)
Ubi eventu laetus et omine, firmata spe venturorum, quod ad exemplum urbium matris populosae et celebris, per alias quoque civitates ut sidus salutare susciperetur, edito postridie curuli certamine, cum gaudio plebis, ubi lux excanduit tertia, morarum impatiens, percursis aggeribus publicis, Succos nemine auso resistere, praesidiis occupavit, eisdemque tuendis Nevittam praefecit ut fidum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 2:1)
Imperatoriae auctoritatis cothurnum ubique custodiens, popularitatem elato animo contemnebat et magno, erga tribuendas celsiores dignitates impendio parcus, nihil circa administrationum augmenta praeter pauca novari perpessus, numquam erigens cornua militarium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 1:2)
Harum interitu cognito, residuae ut imbelles domi relictae, extrema perpessae, et vicinitatis repensantis similia, funestos impetus declinantes, ad pacatiorem sedem transiere Thermodontis, quarum progenies longe deinde propagata, per numerosam subolem manu firmissima ad loca reverterat genitalia, secuto tempore populis diversarum originum formidabilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 19:1)
Urebatur autem bellandi gemino desiderio, primo quod impatiens otii, lituos somniabat et proelia, dein quod in aetatis flore primaevo, obiectus efferatarum gentium armis, recalentibus etiam tum regum precibus et regalium, qui vinci magis posse quam supplices manus tendere credebantur, ornamentis illustrium gloriarum inserere Parthici cognomentum ardebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 2:1)
His ita ordinatis, ipse exitu simulato per Tigrim, quod iter etiam re cibaria de industria iusserat instrui, flexit dextrorsus, et quieta nocte emensa, mane iumentum quo veheretur ex usu poposcit, oblatusque ei equus Babylonius nomine, ictu torminum consternatus, dum dolorum impatiens volvitur, auro lapillisque ornamenta distincta conspersit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 6:1)
Et fervente certaminum mole, clipeorum sonitus et virorum, armorumque lugubre sibilantium fragor, nihil perpetiens iam remissum, campos cruore et corporum strage contexit, effusius cadentibus Persis, quibus saepe languidis in conflictu, artius pes pede collatus, graviter obsistebat, pugnare fortiter eminus consuetis, et si inclinatas suorum copias senserint, cedendo in modum imbrium pone versus directis sagittis, hostes a persequendi fiducia deterrere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION