라틴어 문장 검색

Qui cum intromissi in consistorium haec referrent, negantem Valentinianum se id statuisse, et calumnias perpeti clamitantem, moderate redarguit quaestor Eupraxius, hacque libertate emendatum est crudele praeceptum, supergressum omnia diritatis exempla.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 25:1)
Mulier vero ut continendae vitae spem firmam dilato posset habere supplicio, appetitam se nefariis artibus, vim in domo Aginati perpessam, .
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 50:2)
defectum enim patrimonii se opimi perpeti senator existimat, si is defuerit quem aliquotiens libratis sententiis, invitaverit semel.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 17:2)
Venerunt in comitatum legati, aditoque principe, verbis quae perpessi sunt ostenderunt:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 9:1)
Ob quae super salute dubii cives, ultimaque temptantes, profectis ante legatis nondum reversis, Iovinum mittunt atque Pancratium, quae viderint, quaeque ipsi perpessi sint, imperatorem fida relatione docturos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 16:1)
Ibi magnificis verbis atque prudentibus spe cunctorum erecta, reversus Sitifim, consociato indigena milite cum eo quem ipse perduxerat, aegre perpetiens moras, ad procinctus ire ocius festinabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 9:2)
Sed obtrectatores malivoli vetus factum laudantes, hoc ut dirum vituperant et asperrimum, Dardanos hostes memorantes internecivos, et iuste quae sustinuere perpessos, hos vero subsignanos milites debuisse lenius corrigi, ad unum prolapsos errorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 23:1)
Hic ipse praefectus egit admodum quiete, nullam seditionem super querella iusta perpessus, et instauravit vetera plurima.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 19:1)
Constat tamen in numero longe minores Romanos, cum copiosa multitudine colluctatos, funerea multa perpessos:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 16:2)
Qui enim retro propter pavorem aliquam respiciebant, infigebant se lanceis eorum, qui ante illos fugiebant et in humeris portabant, et alii diversis ictibus inter se sunt perpessi et divina ultione iudicati.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 65:10)
ne tu, Claudi Maxime, nimis patiens uir es et oppido proxima humanitate, qui hasce eorum argumentationes diu hercle perpessus sis;
(아풀레이우스, 변명 33:7)
quippe ut solitudinis taedium perpeti posset, tamen aegritudinem corporis ferre non poterat.
(아풀레이우스, 변명 67:2)
nimis multa oratio est, si uelim memorare, quae ego contra responderim, quam diu et quotiens inter nos uerbigeratum sit, quot et qualibus precibus me adgressus haud prius omiserit quam denique impetrarit, non quin ego Pudentillam iam anno perpeti adsiduo conuictu probe spectassem et uirtutium eius dotes explorassem, sed utpote peregrinationis cupiens impedimentum matrimoni aliquantisper recusaueram.
(아풀레이우스, 변명 71:10)
ceterum uox cohibita silentio perpeti non magis usui erit quam nares grauedine oppletae, aures spurcitie obseratae, oculi albugine obducti.
(아풀레이우스, 플로리다 17:6)
Nec denique perpessus ego tam miserum aerumnae spectaculum, iniecta manu ut assurgat enitor.
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION