라틴어 문장 검색

ancipitem dolum perplexum errorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5893)
iter omne revolvens fallacis silvae Urbanus huc usque verba Nisi vult esse, alii poetae dant 'rursus perplexum iter omne revolvens fallacis silvae', ut Nisus usque 'quave sequar' dixisse videatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3891)
illud imprudenter, si alios esse Academicos qui tum appellarentur alios Peripateticos arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 28:3)
Si imprudenter aut necessitate aut casu quippiam fecerit, quod non concederetur eis qui sua sponte et voluntate fecissent, ad eius facti deprecationem ignoscendi petenda venia est, quae sumetur ex plerisque locis aequitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 3:2)
etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum iudicaram, tamen permotus hominum fama scribendum ad te existimavi et pro nostra benevolentia petendum ne quo progredereris proclinata iam re quo integra etiam progrediendum tibi non existimasses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8B 1:1)
Nec vero utetur imprudenter hac copia, sed omnia expendet et seliget;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 1:3)
Multi etiam in res odiosas imprudenter inciderunt, ut Staieno nuper accidit, qui ea locutus est bonis viris subauscultantibus pariete interposito, quibus patefactis in iudiciumque prolatis ille rei capitalis iure damnatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 1:3)
Praemisi vero haec Lemmata ut effugerem taedium deducendi perplexas demonstrationes, more veterum Geometrarum, ad absurdum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 58:3)
& Lectorem in hujusmodi perplexis disquisitionibus diutius detenere nolo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IV. De Corporum circulari Motu in Mediis resistentibus. 30:2)
Computationes autem, ut nimis perplexas & approximationibus impeditas, neque satis accuratas, apponere non lubet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 37:13)
ipsum deinde regem, perplexa somniantem, monuit famem futuram clausis cavere acervis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum13)
discedite longe et vestrum penetrate chaos, quo vos vocat ille praevius infernae perplexa per avia noctis!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2317)
Quave sequar, rursus perplexum iter omne revolvens fallacis silvae?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:15)
sed hoc quoque notare contentus sum, ne arti quorundam pervicacium perplexae videar et ipse quaestionem addidisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 165:1)
utinamque adiici ad consuetudinem posset, ut nominibus uteremur, et perplexae magis et longioris aliquando actus controversiae fingerentur, et verba in usu cotidiano posita minus timeremus, et iocos inserere moris esset;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 157:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION