라틴어 문장 검색

At alterum genus perplexum est, et alte haerens;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:1)
Nemo enim est ex iis qui non peculiarem quendam motum corporis ridiculum et gestus deformitatem exhibeat, unde fieri non potest quin homines carnales et politici degeneres subsannent, qui facile in contemptum rerum sacrarum feruntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:21)
Hominibus profecto magno iudicio praeditis ludibrio sunt audaces, imo et apud ipsum vulgus audacia aliquid habet ridiculi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:34)
Nam si risus obiectum sit absurditas, ne dubites quin magna audacia semper secum habeat aliquid ridiculi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:35)
Eodem modo etiam scholasticos complura subtilia et perplexa axiomata et theoremata invenisse, quo practicae ecclesiae caverent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:18)
Res est profecto prudentibus ridicula et satyra digna affectores istos videre, in quot formas se vertant et quali utantur arte quasi prospectiva, qua superficies appareat corpus quod profunditatem aut dimensionem solidi habeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:6)
In perplexa et obaerata re familiari liberandi perinde sibi quis obesse poterit nimia festatione ac dilatione nimia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:19)
Quod penuriae genus plerunque taedio afficit, et quamprimum notam subierit in ridiculum evadit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:4)
Aut quid hoc refert uaticinio illo ridiculo tiresiae:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 5:4)
Parvum et ridiculum fortasse videbitur quod dicturus sum, dicam tamen, vel ideo ut rideatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 1:1)
O rem ridiculam, Cato, et iocosam dignamque auribus et tuo cachinno.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 561)
res est ridicula et nimis iocosa.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 563)
An septi vallo ridiculo cuiquam defensioni confiditis?
(단테 알리기에리, Epistolae 39:3)
et ut nostre venationi pervium callem habere possimus, perplexos frutices atque sentes prius eiciamus de silva.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 85:2)
3. Magistratu quidem sublimatum videtur, cum de tot rudibus Latinorum vocabulis, de tot perplexis constructionibus, de tot defectivis prolationibus, de tot rusticanis accentibus, tam egregium, tam extricatum, tam perfectum et tam urbanum videamus electum, ut Cynus Pistoriensis et amicus eius ostendunt in cantionibus suis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 161:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION