라틴어 문장 검색

cumque fundamentum esset philosophiae positum in finibus bonorum et malorum, perpurgatus est is locus a nobis quinque libris, ut, quid a quoque, et quid contra quemque philosophum diceretur, intellegi posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 3:1)
de dote tanto magis perpurga.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 12 2:1)
nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate et in summa opinionum perversitate versamur, ut paene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 2:4)
huc Lycus, huc Sugaris Peniusque Hypanisque Calesque influit et crebro vertice tortus Halys, Partheniusque rapax, et volvens saxa Cynapses labitur, et nullo tardior amne Tyras, et tu, femineae Thermodon cognite turmae, et quondam Graiis Phasi petite viris, cumque Borysthenio liquidissimus amne Dyrapses et tacite peragens lene Melanthus iter, quique duas terras, Asiam Cadmique sororem, separat et cursus inter utramque facit, innumerique alii, quos inter maximus omnes cedere Danuvius se tibi, Nile, negat, copia tot laticum, quas auget, adulterat undas, nec patitur vires aequor habere suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1020)
"sescenta possum regna pridem condita proferre toto in orbe, si sit otium, multo ante clara quam capellam Gnosiam suxisse fertur Iuppiter, Martis pater, sed illa non sunt, haec et olim non erunt."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1251)
Denique ipsos opifices intuere, per quorum manus sterile terrae genus et infernum perpurgatur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 58:4)
molli enim et rara potestate cum sint, exsiccant sugendo e materia sucum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION