라틴어 문장 검색

Per indutias infidi et inconstantes, ad omnem auram incidentis spei novae perquam mobiles, totum furori incitatissimo tribuentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 11:1)
Post quos Vidini sunt et Geloni, perquam feri, qui detractis peremptorum hostium cutibus, indumenta sibi equisque tegmina conficiunt bellatoria.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 14:2)
mille alia sunt quibus possem more communi et uulgatissima obseruationum consuetudine uere refutare.
(아풀레이우스, 변명 52:4)
dudum ergo cum audirem sceletum perquam impudenti mendacio dictitari, iussi, curriculo iret aliquis et ex hospitio meo Mercuriolum afferret, quem mihi Saturninus iste Oeae fabricatus est.
(아풀레이우스, 변명 61:6)
ibi donarium deae perquam opulentum:
(아풀레이우스, 플로리다 15:9)
cuius rei obseruationem probe callebat, ut qui diligentissime animaduerteret uenarum pulsus inconditos uel praeuaros.
(아풀레이우스, 플로리다 19:2)
suis parabat viscum fartim concisum et pulpam frustatim consectam et abacum pascuae iurulentae et quod naribus iam inde ariolabar, tuccetum perquam sapidissimum.
(아풀레이우스, 변신, 2권 7:3)
tunc spretis atque calcatis divinis numinibus in vicem certae religionis mentita sacrilega praesumptione dei, quem praedicaret unicum, confictis observationibus vacuis fallens omnes homines et miserum maritum decipiens matutino mero et continuo stupro corpus manciparat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:5)
At ille, vir alioquin gravis et sobriae religionis observatione famosus, clementer ac comiter et ut solent parentes immaturis liberorum desideriis modificari, meam differens instantiam, spei melioris solaciis alioquin anxium mihi permulcebat animum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:3)
ANTONIUS rhetor perquam fuit honesti atque amoeni ingeni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 2:1)
Nam si quis honesto loco natus adeat pontificem maximum atque offerat ad sacerdotium filiam suam, cuius dumtaxat salvis religionum observationibus ratio haberi possit, gratia Papiae legis per senatum fit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 13:2)
Quae ratio observatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus forisque, si filii magistratus sunt et patres privati;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 1:1)
Sed quid dicemus de praepositione pro, quae, cum produci et corripi soleat, observationem hanc tamen M. Tullii aspernata est?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 4:2)
Parsimonia apud veteres Romanos et victus atque cenarum tenuitas non domestica solum observatione ac disciplina, sed quoque animadversione legumque complurium sanctionibus custodita est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 2:1)
M. Varronis liber ad Ciceronem De Lingua Latina octavus nullam esse observationem similium docet inque omnibus paene verbis consuetudinem dominari ostendit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXV 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION