라틴어 문장 검색

M. Cicero si illo tempore, quo Catilinae sicas devitavit, quibus pariter cum patria petitus est, concidisset, si liberata re publica servator eius, si denique filiae suae funus secutus esset, etiamtunc felix mori potuit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 120:1)
quis Tanais aut quis Nilus aut quis Persica violentus unda Tigris aut Rhenus ferox Tagusve Hibera turbidus gaza fluens abluere dextram poterit?
(세네카, Hercules Furens 20:6)
pugnam tertius ille Gallicam dixit Caesaris, ut gener socerque cognata impulerint in arma Romam, tantum dans lacrimas suis Philippis, ut credat Cremerae levem ruinam, infra et censeat Alliam dolendam ac Brenni in trutina Iovem redemptum, postponat Trebiam gravesque Cannas, stragem nec Trasimenicam loquatur, fratres Scipiadas putet silendos, quos Tartesiacus retentat orbis, Euphraten taceat male appetitum, Crassorum et madidas cruore Carrhas vel quos, Spartace, consulum solebas victrici gladios fugare sica, ipsum nec fleat ille plus duellum, quod post Cimbrica turbidus tropaea et vinctum Nasamonium Iugurtham, dum quaerit Mithridaticum triumphum, Arpinas voluit movere Sullae.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem44)
qui habebat sicam bicipitem toxicatam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 2:4)
et cum simulatam legationem ore astuto uolueret, exsurrexit repente, et, euaginata sub ueste sica, impetum fecit in regem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 2:7)
Qui cum mox undique gladiis inpeteretur, in ipso tumultu etiam alium de militibus, cui nomen erat Fordheri, sica nefanda peremit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 2:10)
itaque ex eo multi statuas Persicas sustinentes epistylia et ornamenta eorum conlocaverunt, et ita ex eo argumento varietates egregias auxerunt operibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION