라틴어 문장 검색

Cognitio quae cum verbo nectitur, semper est personalis cognitio quae vocem recognoscit, ad eam in libertate aperitur eamque in oboedientia sequitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 49:4)
Auditio personalem testatur vocationem et oboedientiam, et id etiam quod veritas in tempore revelatur;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 51:4)
est auditio personalis quae vocem discernit et cognoscit vocem Boni Pastoris (cfr Io 10,3-5);
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 52:4)
Is turba stipatur, sed eadem ad ipsum personali tactu fidei non pervenit, quae recognoscit eius mysterium, eius naturam Filii qui Patrem manifestat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 54:10)
Ita quidem personalis revelabatur Deus Bibliorum, qui cum homine loqui, cum eo vivere eiusque iter in historia comitari valeret, praesentem se praebens tempore auditionis et responsionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 58:4)
Tali modo lux fit, ut ita dicamus, lux cuiusdam verbi, quia lux est Vultus personalis, lux scilicet quae, nos illuminans, vocat nos et in nostro vultu repercuti cupit ut intra nos splendeat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 59:6)
Si tamen veritas est veritas amoris, si est veritas quae personali cum Altero et ceteris occursui patet, tunc a singulorum clausura erepta permanet et boni communis partem habere potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 60:4)
Actio Christi in propria personali realitate nos tangit, nos radicitus transformans, nos filios adoptivos reddens, divinae naturae participes;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:12)
Personalis Dei amor medium locum biblicae fidei occupat, eius realis cura de omni homine, eius salutis consilium quod omnes homines totamque creationem complectitur atque in Iesu Christi Incarnatione, Morte et Resurrectione suum attingit fastigium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 105:8)
huic eius substantiae maxime conveniet finitio, rhetoricen esse bene dicendi scientiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 243:1)
nam finitione quidem comprehendi nihil non in universum certum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 74:9)
quia ex his apparet, illud coniectura, hoc finitione quaerendum, atque in eo pars utraque insistit, erit quaestio coniecturalis vel finitivi status.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 88:4)
iuridicialis est qui Graece dicitur δικαιολογικόσ Sed quemadmodum ab Archedemo qualitas exclusa est, sic ab his repudiata finitio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 116:1)
sunt et qui de eodem et de alio modo qualitatem esse modo finitionem velint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 120:1)
in rebus coniecturam, quod κατ' αἴσθησιν vocat, et qualitatem, et finitionem, cui nomen dat κατ' ἔννοιαν, et ad aliquid.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 120:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION