라틴어 문장 검색

quo melius nostri illi senes, qui personatum ne Roscium quidem magno opere laudabant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 221:2)
quid est autem cur ego personatus ambulem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 8:7)
pars maxima glandes liventis plumbi spargit, pars spicula gestat bina manu, fulvosque lupi de pelle galeros tegmen habent capiti, vestigia nuda sinistri instituere pedis, crudus tegit altera pero.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 30:5)
ergo non satis est puris versum perscribere verbis, quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem quo personatus pacto pater.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 1:7)
illi quos amant, quibus adsueverunt, cum quibus ludunt, si personatos vident, expavescunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 13:2)
omnium istorum personata felicitas est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 8:3)
Paret Atlantiades dictis genitoris et inde summa pedum propere plantaribus inligat alis, obnubitque comas et temperat astra galero.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권110)
hi Paphias myrtos a stirpe recurvant et pastorali meditantur proelia trunco, his arcus, his tela sudes, his cassida crines integit, Arcadii morem tenet ille galeri, ille Lycaoniae rictu caput asperat ursae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권134)
crepat aurea grandine multa palla, nec Arcadii bene protegit umbra galeri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권13)
fulvosque lupi de pelle galeros galerus genus est pillei, quod Fronto genere neutro dicit 'hoc galerum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6881)

SEARCH

MENU NAVIGATION