라틴어 문장 검색

inde est indagatio nata initiorum et tamquam seminum, unde essent omnia orta generata concreta, quaeque cuiusque generis vel inanimi vel animantis vel muti vel loquentis origo, quae vita, qui interitus quaeque ex alio in aliud vicissitudo atque mutatio, unde terra et quibus librata ponderibus, quibus cavernis maria sustineantur, qua omnia delata gravitate medium mundi locum semper expetant, qui est idem infimus in rutundo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 69:3)
ingeniosus 258 12 377 25 inhospitalitas 373 12 374 1 inimicitia (κότοσ) 371 10 initlorum indagatio 435 19 innocentia (ἀβλάβεια) 325 15 inopinatus, inprovisus, insperatus v. ἀπροσδόκητοσ inpotentia 378 12 insania 318 13 320 6. 12 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.104)
sic excitato perspicax acumine liberque flatu laxiore spiritus rerum parentem rectius precabitur.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium6)
Patrem novisti ad has res quam sit perspicax:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 3277)
Ego me non tam astutum, neque ita perspicacem esse certo scio:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 14)
est enim hic gurges de sutoribus fabularum, de concinnatoribus criminum, de sinistrarum opinionum duphcatoribus, loquax ipse nec dicax ridiculusque nec laetus arrogansque nec constans curiosusque nec perspicax atque indecenter adfectato lepore plus rusticus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:1)
Ergo veteres architecti naturae vestigia persecuti indagationibus vocis scandentis theatrorum perfecerunt gradationes, et quaesierunt per canonicam mathematicorum et musicam rationem, ut, quaecumque vox esset in scaena, clarior et suavior ad spectatorum perveniret aures.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장23)
Ita ex his indagationibus mathematicis rationibus fiant vasa aerea pro ratione magnitudinis theatri, eaque ita fabricentur, ut, cum tangantur, sonitum facere possint inter se diatessaron, diapente ex ordine ad disdiapason.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION