라틴어 문장 검색

Ibidem eclipsis lunae, quae decima quinta erat, in ipsa nocte facta est, ita ut ex toto a claritate sua [0536C] deficeret, et in sanguineum colorem tota usque in medium noctis commutata, omnibus id perspicientibus timorem non modicum afferret, nisi a quibusdam, quibus patebat astrorum notitia, hoc solamen redderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 86:4)
Tandem Sarraceni hoc impetu et jactu perspicientes muros graviter concuti et minui, saccos stipala paleaque refertos, ac navium funes magnae grossitudinis, strictim densatos, maris et moenibus affigentes, opposuerunt, quatenus impetum et jactum mangenarum molliter exciperent, et nequaquam muris moenibusque nocerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 18:4)
Arabes vero caeteraeque gentes, ut perspexerunt quod deinceps berlum sufferre non possent, dispersi [0561A] et contriti, per campos et angustas semitas fugam arripiunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 94:3)
Verum Christiani, qui in ipso urbis Japhet littore consistentes, ad eventum rei perspiciendum, et ut subvenirent naufragantibus concurrerant, viso conchristianorum periculo, nimia impugnatione resistentes, [0637B] importunam multitudinem abegerunt, donec Dei auxilio repulsis gentilibus in liberatione fratrum suorum praevaluerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 46:7)
Quare Tullius eciam dixit,"Non est autem consentaneum qui metu non frangitur, eum frangi a cupiditate,nec qui invictum se a labore prestiterit vinci a voluntate."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 48:14)
Dixit enim Augustinus, "Virtusest habitus mentis bene composite ad modum humane nature consentaneus rationi."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 12:2)
Super eo vero quod adjecit consentaneum, statim in negotio tibiproposito inspicere debes, utrum negotium illud vel consilium consentaneumsit rationi, an non.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 143:1)
secundo, quid consentaneum sit huic rei, quam facere vis, id est vindictæ;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 207:2)
Examinemus ergo, quid consentaneum huic rei sit, id est, qui et quotet quales consentiant voluntati et consilio tuo, et qui et quot et qualesconsentiant cum inimicis et adversariis illi, quos supra nominavi, id estmulti juvenes et vicini, et agnati atque cognati, et illi, qui tibi consuluerunt, vindictam in continenti faciendam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 209:1)
Secundo videamus super prædicto verbo consentaneum, utrumconsilium, quod recipisti, videlicet de vindicta facienda, consentaneumsit rationi, an non.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 210:1)
Et certe non est consentaneum rationi, quia de jurevindicta nulli nisi judici jurisdictionem habenti permittitur, licet defensioin continenti permittatur quibusdam, si fiat cum moderamine inculpatætutelæ, ut leges dicunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 210:2)
Tertio vero super eodem verbo consentaneum videamus, utrum voluntastua vel consilium consentiat possibilitati tuæ vel potentiætuæ, an non.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 213:1)
Et si omnes significationes hujus verbi posse vel potestatis velpotentiæ diligenter inspexeris, tuum posse vel potestas sive possibilitasvel potentia non consonat nec consentaneum est voluntati tuæ velconsilio ita, ut vindictam facere possis tua auctoritate, nisi forte, possetuum vel potentiam commodam superando, fines posse vel potentiæ tuæcum dampno et malo tuo excederes, quod facere minime debes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 214:2)
Super hoc itaque verbo consentaneum tria breviter notabis, utprimo requiras, qui consentiant tuo proposito, et qui contradicant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 214:22)
Secundo, utrum propositum tuum rationi sit consentaneum, an non.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 214:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION