라틴어 문장 검색

Si ne haec quidem evincunt, aduri locus debet, donec ex eo nullus humor feratur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 81:4)
Evincendi sunt autem quamvis pestifcri morbi, et exquisitis remediis propulsandi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 2:2)
quanto pecunia dites et voluptatibus opulentos tanto magis imbellis Aeduos evincite et fugientibus consulite.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장5)
intellexit haec Tiberius, ut erant magis quam ut dicebantur, perstititque intercedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 70장6)
' perstititque posthac secretis etiam sermonibus aspernari talem sui cultum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 38장6)
nam dubitaverat Augustus Germanicum, sororis nepotem et cunctis laudatum, rei Romanae imponere, sed precibus uxoris evictus Tiberio Germanicum, sibi Tiberium adscivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 57장7)
perstitit Narcissus, solum id immutans ne quo sermone praesciam criminis et accusatoris faceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 29장3)
isque raptim in hortos praegressus repperit fusam humi, adsidente matre Lepida, quae florenti filiae haud concors supremis eius necessitatibus ad miserationem evicta erat suadebatque ne percussorem opperiretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장8)
his evictus triennio maiorem natu Domitium filio anteponit, habita apud senatum oratione eundem in quem a liberto acceperat modum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 25장5)
donisque eius evictus ultro regium insigne sumere cohortatur sumentique adest auctor et satelles.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 49장3)
sin perstaretur in bello, non defore Arsacidis virtutem fortunamque saepius iam clade Romana expertam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 37장8)
actae ob id de ancillis quaestiones et vi tormentorum victis quibusdam ut falsa adnuerent, plures perstitere sanctitatem dominae tueri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 60장5)
nam ut est vulgus ad deteriora promptum, non defuere qui crederent, donec implacabilem Neronem timuerit, famam sociatae cum marito mortis petivisse, deinde oblata mitiore spe blandimentis vitae evictam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장3)
nec ullis postea fortunae inlecebris aut ambitu civitatis in gaudium evicta domus suae tantum adversa sensit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장7)
gregarius miles futuri socors et ignobilitate tutior perstabat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION