라틴어 문장 검색

Unde quidam sapiens dixit,"Dignos esse invidos, si fieri posset, in omnibus civitalibis oculos etaures habere, ut de bonitatibus omnium torquerentur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 19:7)
Invidus invidia comburitur intus et extra.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 21:1)
"Invidiosus ego, non invidus esse laboro."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 21:2)
Invida fatorum series, summisque negatum est Stare diu, nimioque graves sub pondere lapsus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 262:7)
"Quia fuistis latrones, fures, homicide, falsarii, blasffemi, symoniaci, luxuriosi, incontinentes,immites, superbi, invidi, vel quia talia mala fecistis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 21:22)
Omnibus invida, sibi vilis, in summis divitiis inops, affectu extenuat quod censu abundat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:2)
Ideoque et Dominus fratrem appellavit et eum fratrem a quo sanguis fratris exquiritur, significans magis ab his periculum pertimescendum qui fraterno sibi jure sociantur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 3:1)
neque mortem ipsi vehementius pertimescamus, cum sciamus necati hominis innocentis apud Deum nullum esse contemptum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 8:3)
Quis annitentibus obstinate opponebat se sola regina, incertum migrationem ad longinqua pertimescens, an pro nativa prudentia consulens in commune, omnibusque memorans anteponi debere propinquum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 3:1)
Nec eorum aliquando quisquam (ut in Italia) munus Martium pertimescens, pollicem sibi praecidit, quos localiter murcos appellant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 3:2)
pertimescens sollertissimus Caesar, ne observata nocte inluni, barbari gelu vinctum amnem pervaderent, cotidie a sole in vesperam flexo, ad usque lucis principium, lusoriis navibus discurrere flumen ultro citroque milites ordinavit, ut crustis pruinarum diffractis, nullus ad erumpendi copiam facile perveniret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 2장 3:1)
ab invidis deridetur, segnisque et timidus appellatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장3)
Verum unus aries residuis celsior, umectis taurinis exuviis, ideoque minus casus flammeos pertimescens aut tela, antegressus omnes erepsit nisibus magnis ad murum, vastoque acumine coagmenta lapidum fodiens, turrim laxatam evertit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 13:1)
Inter quae Iulianus apud Parisios hibernis locatis, summa coeptorum quorsum evaderet pertimescens haeserat anxius, numquam assensurum Constantium factis multa volvendo considerans, apud quem sordebat ut infimus et contemptus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 2:1)
Iulianus vero agens etiam tum apud Naessum, curis altioribus stringebatur, multa utrimque pertimescens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION