라틴어 문장 검색

Omnis deinde copia favorum conferenda est in eum locum, in quo mel conficere voles, linendaque sunt diligenter foramina parietum et fenestrarum, nequid sit apibus pervium, quae velut amissas opes suas pertinaciter vestigant, et persecutae consumunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 10:2)
Pompeius agitandi adversus Marcum Lepidum odii nanctus, ut socordem, inopem et maioribus suis dedecorum eoque etiam Asiae sorte depellendum incusavit, adverso senatu qui Lepidum mitem magis quam ignavum, paternas ei angustias et nobilitatem sine probro actam honori quam ignominiae habendam ducebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 32장3)
At Seianus nimia fortuna socors et muliebri insuper cupidine incensus, promissum matrimonium flagitante Livia, componit ad Caesarem codicillos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 39장1)
adici coniuges gravidas, liberos parvos, dum socors domi, bellis infaustus ignaviam saevitia tegat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 10장4)
suspectabat maxime Cornelium Sullam, socors ingenium eius in contrarium trahens callidumque et simulatorem interpretando.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 47장2)
unde non alium pertinacius ad poenam flagitaverunt, diverso adfectu, quibus odium Neronis inerat et quibus desiderium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장3)
accitis auxiliis securum hostem ac successu rerum socordius agentem invadunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 15장2)
gregarius miles futuri socors et ignobilitate tutior perstabat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장3)
plus apud socordem animum laetitia quam cura valuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장5)
is Silvanum socordem bello et dies rerum verbis terentem specie obsequii regebat ad omniaque quae agenda forent quieta cum industria aderat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장8)
Vitellianus miles socordi custodia clausos circumdedit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장11)
satis constat Sullam, cum deprecantibus amicissimis et ornatissimis uiris aliquamdiu denegasset atque illi pertinaciter contenderent, expugnatum tandem proclamasse siue diuinitus siue aliqua coniectura:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 1장 3:1)
ceterum Caecilio Metello tribuno plebis turbulentissimas leges aduersus collegarum intercessionem ferenti auctorem propugnatoremque se pertinacissime praestitit, donec ambo administratione rei publicae decreto patrum submouerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 16장 1:1)
proximis diebus equorum greges, quos in traiciendo Rubiconi flumini consecrarat ac uagos et sine custode dimiserat, comperit pertinacissime pabulo abstinere ubertimque flere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 2:2)
nam in urbe quidem pertinacissime abstinuit hoc honore;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 52장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION