라틴어 문장 검색

Universam longitudinem Italiae pervaserat, nusquam arma expertus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:3)
Postremo, quia Italiam sine oppositione pervaserat, arma Italorum nimis despicire coepit, unde regnum Neapolitanum Italorum copiis minus instructum reliquit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:11)
Cumque cessassent ab opere et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem proruisse cum armis suis;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장28)
Quod cum esset animadversum coniunctam esse flumini, prorutis munitionibus defendente nullo transcenderunt, omnisque noster equitatus eas cohortes est secutus.
(카이사르, 내란기, 3권 68:4)
Dextrum cornu, quod erat a sinistro seclusum, terrore equitum animadverso, ne intra munitionem opprimeretur, ea parte, quam proruerat, sese recipiebat, ac plerique ex his, ne in angustias inciderent, ex X pedum munitione se in fossas praecipitabant, primisque oppressis reliqui per horum corpora salutem sibi atque exitum pariebant.
(카이사르, 내란기, 3권 69:4)
atque his prorutis prius in hostium castris constiterunt quam plane ab his videri aut quid rei gereretur cognosci posset.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 26장3)
igitur orta die proruunt fossas, iniciunt cratis, summa valli prensant, raro super milite et quasi ob metum defixo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 68장3)
Pervaserat interim circumventi exercitus fama et infesto Germanorum agmine Gallias peti, ac ni Agrippina inpositum Rheno pontem solvi prohibuisset, erant qui id flagitium formidine auderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 69장1)
nisu tamen corporis et impetu equi pervasit, oblitus faciem suo cruore ne nosceretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장8)
quidam turpi fuga in summa arborum nisi ramisque se occultantes admotis sagittariis per ludibrium figebantur, alios prorutae arbores adflixere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장13)
neque tamen pervasere hostes nisi admodum pauci:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장7)
insessum diris avibus Capitolium, crebris terrae motibus prorutae domus, ac dum latius metuitur, trepidatione vulgi invalidus quisque obtriti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 43장2)
cunctante ad ea Mithridate et suspectis praefecti consiliis, quod paelicem regiam polluerat inque omnem libidinem venalis habebatur, Casperius interim ad Pharasmanen pervadit, utque Hiberi obsidio decedant expostulat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 46장5)
dein, postquam fervore aspernabatur, frigida in aqua adfunditur venenum, quod ita cunctos eius artus pervasit ut vox pariter et spiritus raperentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장4)
tum pavore exanimis et iam iamque adfore obtestans vindictae properam, sive servitia armaret vel militem accenderet, sive ad senatum et populum pervaderet, naufragium et vulnus et interfectos amicos obiciendo:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION