라틴어 문장 검색

Lucretius "devolet in terram liquidi color aureus ignis". ut his exordia ex seminibus, hoc est atomis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 332)
is ubi somnio fidem factam vidit, in mare se praecipitavit, et exceptus ab uno delphine, ad Taenarum, Laconicae promuntorium, pervectus est ibique ad memoriam casuum suorum in templo Apollinis delphini signum insidentem se cum cithara posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 558)
Nam et, cum prospero flatu eius utimur, ad exitus pervehimur optatos et, cum reflavit, affligimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 25:3)
in quem mallem equidem pervehi florente Bruto nostro constitutaque re publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 19 2:9)
potes mulo isto, quem tibi reliquum dicis esse, quoniam cantherium comedisti, Romam pervehi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 18 4:6)
fatetur se non belle dicere, non ad voluntatem loqui posse, non ab adflicta amicitia transfugere atque ad florentem aliam devolare, non profusis sumptibus vivere, non ornare magnifice splendideque convivium, non habere domum clausam pudori et sanctimoniae, patentem atque adeo expositam cupiditati et voluptatibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 3:4)
quo utinam velis passis pervehi liceat!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 118:1)
Deflectit aures Tryphaena iam sua sponte credentes raptimque ad puerum devolat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:16)
Omnia haec mire placent cum impetu quodam et flumine pervehuntur, placent si retractentur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 2:3)
et Iovis in multas devolat ales aves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 85:1)
Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis, mille trahens varios adverso sole colores, devolat, et supra caput adstitit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 28:3)
turdus sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc, res ubi magna nitet domino sene;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.7)
quo repulso tum vero indignum facinus esse clamitantes qui patrum consulibus aderant, devolant de tribunali ut lictori auxilio essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 305:1)
alii inter tumultum praecipites pavore in forum devolant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 171:2)
in eo clivo eas cum L. Albinius de plebe homo conspexisset plaustro coniugem ac liberos avehens inter ceteram turbam quae inutilis bello urbe excedebat salvo etiam tum discrimine divinarum humanarumque rerum religiosum ratus sacerdotes publicas sacraque populi Romani pedibus ire ferrique ac suos in vehiculo conspici, descendere uxorem ac pueros iussit, virgines sacraque in plaustrum imposuit et Caere, quo iter sacerdotibus erat, pervexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 446:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION