-
decem horis nocturnis sex et quinquaginta milia passuum cisiis pervolavit, non modo ut exoptatum inimico nuntium primus adferret sed etiam cruorem inimici quam recentissimum telumque paulo ante e corpore extractum ostenderet.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 7장 2:4)
-
postea homines cursare ultro et citro non destiterunt, credo, qui Chrysogono nuntiarent esse aliquem in civitate qui contra voluntatem eius dicere auderet;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 1:7)
-
Supprimere ego querellam iubeo, ne quis consilia deprehenderet, relictoque Eumolpo - nam in balneo carmen recitabat - per tenebrosum et sordidum egressum extraho Gitona raptimque in hospitium meum pervolo Praeclusis deinde foribus invado pectus amplexibus et perfusum os lacrimis vultu meo contero.
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:7)
-
Cuncti detestantur oderunt, et quasi probent quasi diligant, cursant frequentant, utque breviter quod sentio enuntiem, in Regulo demerendo Regulum imitantur.
- (소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 4:3)
-
corvus inauratum pedibus cratera recurvis tollit et aerium pervolat altus iter.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권158)
-
illa docet partim, partim praesentia nati continet, et furiis in scelus isse pudet, rumor, ut est velox, agitatis pervolat alis, estque frequens, Ino, nomen in ore tuum.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권341)
-
cursant per ampla congregatim moenia plebs et senatus, omnis aetas civium, pallens iuventus, eiulantes feminae.
- (프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium39)
-
eho numnam hic relictus custos, Ne quis forte internuntius clam a milite ad istam curset?
- (푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 2122)
-
Trepidari sentio et cursari rursum prorsum.
- (푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 147)
-
Ita cursando atque ambulando totum hunc contrivi diem.
- (푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 347)
-
Nigra velut magnas domini cum divitis aedes pervolat et pennis alta atria lustrat hirundo, pabula parva legens nidisque loquacibus escas, et nunc porticibus vacuis, nunc umida circum stagna sonat:
- (푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 20:3)
-
Hercules enim, qui videret ferrum suum in igne esse, modo huc modo illuc cursabat et aiebat:
- (세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:19)
-
aut si qua aera pervolat, auditis vaga cantibus ales deficiens cadit;
- (세네카, Hercules Oetaeus 16:5)
-
ut aliter dementire videatur qui sacras turres pervolat, aliter qui tecta viciniae transilit, et alia vis pronuntietur in eo qui genitalia vel lacertos, aha qui sibi gulam prosecat.
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 3:2)
-
Interea sinistri spiritus peruolantes totam insulam Germanum uenire inuitis uaticinationibus nuntiabant;
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI.6)