라틴어 문장 검색

at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam, lignea materies in quo genere esse videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 34:9)
Sic fatur, plenusque sinus ardente favilla Pervolat ad truncum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:18)
vivo naturali, ut vivo praetervehor ostia saxo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1671)
illic accepto augurio, errore patris praetervectus Cycladas venit ad Cretam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline pr6)
inde praetervectus maritima Graeciae apud Epirum susceptus est Heleni hospitio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline pr8)
vivo praetervehor ostia saxo pro 'vivi saxi', ablativum pro genetivo, vel viva saxa habentia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6885)
pervolat per magnas aedes volat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4741)
neque enim vocum suavitate videntur aut novitate quadam et varietate cantandi revocare eos solitae, qui praetervehebantur, sed quia multa se scire profitebantur, ut homines ad earum saxa discendi cupiditate adhaerescerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 67:2)
sunt autem optimae curae de salute patriae, quibus agitatus et exercitatus animus velocius in hanc sedem et domum suam pervolabit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 9 3:2)
decem horis nocturnis sex et quinquaginta milia passuum cisiis pervolavit, non modo ut exoptatum inimico nuntium primus adferret sed etiam cruorem inimici quam recentissimum telumque paulo ante e corpore extractum ostenderet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 7장 2:4)
tōtum lītus Italiae praetervectī, tandem ad Siciliam advēnērunt et per fretum Siciliēnse nāvigāvērunt;
(옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus ad Graeciam nāvigat20)
Supprimere ego querellam iubeo, ne quis consilia deprehenderet, relictoque Eumolpo - nam in balneo carmen recitabat - per tenebrosum et sordidum egressum extraho Gitona raptimque in hospitium meum pervolo Praeclusis deinde foribus invado pectus amplexibus et perfusum os lacrimis vultu meo contero.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:7)
corvus inauratum pedibus cratera recurvis tollit et aerium pervolat altus iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권158)
illa docet partim, partim praesentia nati continet, et furiis in scelus isse pudet, rumor, ut est velox, agitatis pervolat alis, estque frequens, Ino, nomen in ore tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권341)
Vivo praetervehor ostia saxo Pantagiae Megarosque sinus Thapsumque iacentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 28:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION