라틴어 문장 검색

ille super socias clementi turbine gentes erigitur paulumque levi raptatus in aethra
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 782:1)
famulas carosque penates agnoscit, modo Thessalicas raptata per urbes:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 152:1)
cum fas esse putet curam sperare cohortis qui bona donavit praesepibus et caret omni maiorum censu, dum pervolat axe citato Flaminiam puer Automedon?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I19)
Sed cantet potius quam totam pervolet urbem audax et coetus possit quae ferre virorum cumque paludatis ducibus praesente marito ipsa loqui recta facie siccisque mamillis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI213)
sunt igitur venti ni mirum corpora caeca, quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli verrunt ac subito vexantia turbine raptant, nec ratione fluunt alia stragemque propagant et cum mollis aquae fertur natura repente flumine abundanti, quam largis imbribus auget montibus ex altis magnus decursus aquai fragmina coniciens silvarum arbustaque tota, nec validi possunt pontes venientis aquai vim subitam tolerare:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:12)
quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit infinita foris haec extra moenia mundi, quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:21)
ignis enim superavit et ambiens multa perussit, avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum aethere raptavit toto terrasque per omnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:6)
at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam, lignea materies in quo genere esse videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 34:9)
Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 10:2)
Sed me Parnasi deserta per ardua dulcis Raptat amor:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 2:2)
Nam qui fertur et raptatur atque huc et illuc distrahitur, is vexari proprie dicitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 8:1)
Inde fit his qui raptantur in gyros hebetior auditus, visus obscurior.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 5:3)
Sic fatur, plenusque sinus ardente favilla Pervolat ad truncum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:18)
raptaverat bene forma usus est frequentativa, per quam ostendit quod per numerum dixerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 48310)
raptatus frequentativo utitur, ut supra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2721)

SEARCH

MENU NAVIGATION