라틴어 문장 검색

Atque haec quidem in his quibus dixi libris pervulgata sunt, sed Marcus Cato non solum existimatas, set et multatas quoque a iudice mulieres refert, non minus si vinum in se, quam si probrum et adulterium admisissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 3:2)
nosti enim, credo, verbum illud vetus et pervolgatum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 7:2)
De aenigmate.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VI 1:1)
QUAE Graeci dicunt aenigmata, hoc genus quidam ex nostris veteribus scirpos appellaverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VI 2:1)
Quale est quod nuper invenimus per hercle antiquum, perquam lepidum, tribus versibus senariis compositum aenigma, quod reliquimus inenarratum, ut legentium coniecturas in requirendo acueremus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VI 2:2)
Item in cocionem pervulgate dicit, quem veteres arillatorem dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 13:1)
nisi si 'candenti' dixit pervulgate et inproprie pro ferventi favilla, non pro ignea et relucenti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 19:2)
Sed eadem ipsa post etiam in pervulgatis commentariis scripta offendimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 13:2)
sed, ut video, pervulgate magis quam inscite locutus es;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 7:1)
Tum grammaticus usitati pervulgatique verbi obscuritate motus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 8:2)
Bene asserit Heraclitus in uno aenigmatum suorum lumen siccum optimum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:3)
Numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquelam aenigmatum dicentes: " Vae ei, qui multiplicat non sua ?usquequo? C et aggravat pignora super se! ".
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장6)
In hoc igitur minimo puncti quodam puncto circumsaepti atque conclusi de peruulganda fama, de proferendo nomine cogitatis, ut quid habeat amplum magnificumque gloria tam angustis exiguisque limitibus artata?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:10)
Quas interposita tanta locorum iniquitate consuetudine magis pervulgata militari credebat instrui Caesar vel ad opus suum tardandum, quo plures in armis tenerentur, vel ad ostentationem regiae fiduciae, ne munitione magis quam manu defendere locum Pharnaces videretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 74:2)
Quo edicto tota provincia pervulgato nulla fuit civitas, quin ad id tempus partem senatus Cordubam mitteret, non civis Romanus paulo notior, quin ad diem conveniret.
(카이사르, 내란기, 2권 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION