라틴어 문장 검색

et conflabis ei quattuor circulos aureos, quos pones in quattuor arcae pedibus: duo circuli sint in latere uno et duo in altero.
금 고리 네 개를 부어 만들어 네 다리에 다는데, 한쪽에 고리 두 개, 다른 쪽에 고리 두 개를 달아라. (불가타 성경, 탈출기, 25장12)
Facies et mensam de lignis acaciae habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem.
“너는 아카시아 나무로 상을 만들어라. 그 길이는 두 암마, 너비는 한 암마, 높이는 한 암마 반으로 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 25장23)
Quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes.
또 금 고리 네 개를 만들어 그 상 네 다리의 귀퉁이에 달아라. (불가타 성경, 탈출기, 25장26)
Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor; aequa erit mensura sagorum omnium.
각 폭의 길이는 서른 암마, 각 폭의 너비는 네 암마로 하되, 열한 폭의 치수를 모두 같게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 26장8)
et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera, qui plus est in longitudine sagorum tabernaculi utrumque latus habitaculi protegens.
천막 폭 길이에서 양쪽으로 한 암마씩 남는 것은 성막 양쪽으로 늘어뜨려 덮어라. (불가타 성경, 탈출기, 26장13)
quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem.
각 널빤지 길이는 열 암마, 각 널빤지 너비는 한 암마 반으로 하고, (불가타 성경, 탈출기, 26장16)
In tabula una duo pedes fient, quibus tabula alteri tabulae conectatur; atque in hunc modum cunctae tabulae habitaculi parabuntur.
널빤지마다 촉꽂이 두 개를 만들어 서로 잇댈 수 있게 하여라. 성막의 널빤지를 모두 이와 같이 만들어라. (불가타 성경, 탈출기, 26장17)
quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis pedibus singularum tabularum subiciantur.
또 그 널빤지 스무 장 밑에 받칠 은 밑받침 마흔 개를 만드는데, 널빤지마다 촉꽂이를 꽂을 밑받침 두 개씩을 만들어라. (불가타 성경, 탈출기, 26장19)
Facies et atrium habitaculi, in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine
“너는 성막 뜰을 만들어라. 가늘게 짠 아마포로 네겝, 곧 남쪽에 칠 뜰의 휘장을 만드는데, 그쪽 면의 길이가 백 암마 되게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 27장9)
Similiter in latere aquilonis: per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et unci columnarum anulique earum argentei.
북쪽에도 마찬가지로 휘장이 백 암마 되게 하고, 기둥 스무 개와 밑받침 스무 개는 청동으로, 기둥 고리와 가로대는 은으로 만들어라. (불가타 성경, 탈출기, 27장11)
In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem.
뜰의 서쪽 너비는 휘장 길이를 쉰 암마로 하고, 기둥 열 개와 받침대 열 개를 만들어라. (불가타 성경, 탈출기, 27장12)
In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt,
해가 뜨는 동쪽 뜰의 너비도 쉰 암마로 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 27장13)
in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem;
한쪽에 기둥 셋, 밑받침 셋과 함께 열다섯 암마 되는 휘장을 쳐라. (불가타 성경, 탈출기, 27장14)
et in latere altero erunt tentoria, cubitos obtinentia quindecim, columnae tres et bases totidem.
다른 쪽에도 기둥 셋, 밑받침 셋과 함께 열다섯 암마 되는 휘장을 쳐라. (불가타 성경, 탈출기, 27장15)
In introitu vero atrii fiet velum cubitorum viginti, ex hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii; columnas habebit quattuor cum basibus totidem.
또 자주와 자홍과 다홍 실, 그리고 가늘게 꼰 아마실로 무늬를 놓아 가며, 뜰 정문에 칠 스무 암마 되는 막과 기둥 네 개, 밑받침 네 개를 만들어라. (불가타 성경, 탈출기, 27장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION