라틴어 문장 검색

non ambitioni, non inertiae ueniam peto;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 14:2)
Memoranda potius omnibus facta intuens unius a te criminis veniam pete.
(세네카, Hercules Furens 19:1)
ceterum ad praesens petita venia prius impetrataque cautissimum reor ac saluberrimum per has maxume civitates, quae multum situ segreges agunt, dum sunt gentium motibus itinera suspecta, stilo frequentiori renuntiare dilataque tantisper mutui sedulitate sermonis curam potius assumere conticescendi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 1:2)
cum saepius revocatus vocem obtudisset, venia petita puerum ad canendum ante tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto magis vigente motu, quia nihil vocis usus impediebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 19:1)
Iuppiter Mars pater Quirine Bellona Lares Divi Novensiles Di Indigetes Divi quorum est potestas nostrorum hostiumque Dique Manes, vos precor veneror veniam peto oroque uti populo Romano Quiritium vim victoriam prosperetis, hostesque populi Romani Quiritium terrore formidine morteque adficiatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 126:1)
ibi in aram Concordiae, ex qua pridie Polyaenus contionatus erat, escendit orationemque eam orsus est qua primum cunctationis suae veniam petivit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 290:1)
hoc quoque ludibrium casus ediderit fortuna, ut, cum patre tuo consule ceperim arma, cum eodem primum Romano imperatore signa contulerim, ad filium eius inermis ad pacem petendam veniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 386:1)
caduceator eo regius venit, specie ut indutiae essent tollerentur ad sepulturam qui in acie cecidissent, re vera ad petendam veniam legatis mittendis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 121:1)
et ab Antiocho legati et ab ipsis Gallis, ut pacis leges dicerentur, et ab Ariarathe rege Cappadocum venerunt ad veniam petendam luendamque pecunia noxam, quod auxiliis Antiochum iuvisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 442:1)
Sed tamen petenda est venia ab omnium domino, qui novit, etiam eas, quas plus iusto forte corripitis, quanta benivolentia diligatis.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:11)
Caesar etsi fallacem gentem semperque alia cogitantem, alia simulantem bene cognitam habebat, tamen petentibus dare veniam utile esse statuit, quod, si quo pacto sentirent ea quae postularent, mansurum in fide dimissum regem credebat, sin, id quod magis illorum naturae conveniebat, ducem ad bellum gerendum regem habere vellent, splendidius atque honestius se contra regem quam contra convenarum ac fugitivorum manum bellum esse gesturum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 24:1)
Scit Caesar poenamque peti, veniamque timeri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:41)
venia quam petebant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1071)
si mihi veniam quam peto dederit, utar illius condicione;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 15 2:4)
Veniam ergo peterem?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION