라틴어 문장 검색

Eoque affirmante, primis auspiciis non congruere aptari muliebri mundo, equi phalera quaerebatur, uti coronatus speciem saltem obscuram, superioris praetenderet potestatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 18:1)
Mane factum est, et perfectis sollemnibus processi duodecim sacratus stolis, habitu quidem religioso satis, sed effari de eo nullo vinculo prohibeor, quippe quod tunc temporis videre praesentes plurimi.
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:1)
hanc Olympiacam stolam sacrati nuncupant.
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:5)
phaleris item donatus est quinquies viciesque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XI 3:2)
inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis, ephippiis, monilibus, phaleris praefulgentem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, V 4:1)
Dixitque ei rex: " Festina et, sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Iudaeo, qui sedet in foribus palatii; cave, ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas ".
(불가타 성경, 에스테르기, 6장10)
Tulit itaque Aman stolam et equum; indutumque Mardochaeum et impositum equo praecedebat in platea civitatis atque clamabat: " Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare ".
(불가타 성경, 에스테르기, 6장11)
et dedit ei diadema et stolam suam et anulum, ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum, ut regnaret.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장15)
Et induit se Ionathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die sollemni Scenopegiae; et congregavit exercitum et fecit arma copiosa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장21)
Seniores in plateis sedebant, omnes de bonis communiter tractabant, et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장9)
Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus iactaverunt se et invocabant in caelum eum, qui de deposito legem posuit, ut his, qui deposuerant, ea salva custodiret.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장15)
Contigit autem per universam civitatem fere per dies quadraginta videri per aera equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastas, ad modum cohortium armatos, et gladiorum evaginationes
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장2)
sic quippe laborat maternis studiis nec dedignatur equestres moliri phaleras genero latura decorem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De equo dono dato4)
turbantur phalerae, spumosis morsibus aurum fumat, anhelantes exundant sanguine gemmae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:332)
et militum phalerae torquesque splendebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 89장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION