라틴어 문장 검색

haec lilia fuscis intexit violis;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:63)
palla tegit latos umeros, curruque paterno intextus Phaëthon glaucos incendit amictus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:64)
glaucis tum prima Minervae nexa comam foliis fulvaque intexta micantem veste Tagum tales profert Hispania voces:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:103)
tunc incedentibus regiis clientulis phalerae torques quaeque bellis externis quaesiverat traducta, mox fratres et coniunx et filia, postremo ipse ostentatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 36장7)
gaudent praecipue finitimarum gentium donis, quae non modo a singulis, sed et publice mittuntur, electi equi, magnifica arma, phalerae torquesque;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 15장 3:1)
nec principes modo coloniarum aut castrorum, quibus praesentia ex affluenti et parta victoria magnae spes, sed manipuli quoque et gregarius miles viatica sua et balteos phalerasque, insignia armorum argento decora, loco pecuniae tradebant, instinctu et impetu et avaritia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 57장7)
Dona militaria aliquanto facilius phaleras et torques, quicquid auro argentoque constaret, quam uallares ac murales coronas, quae honore praecellerent, dabat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 3:1)
Funeratus est impensa ducentorum milium, stragulis albis auro intextis, quibus usus Kal.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 50장 1:1)
purpureae tunicae medium album intextum erat, pallam auro distinctam aurei accipitres, velut rostris inter se concurrerent, adornabant, ex zona aurea muliebriter cinctus acinacem suspenderat, cui ex gemma vagina erat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 20:2)
4. Quedam est in qua tantum eptasillabum intexitur unum:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 172:1)
quidam vero non sic, sed desinentias anterioris stantie inter postera carmina referentes intexunt.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 200:2)
hunc favor aequus provehit et pulchro reddit sua dona labori, ipsius certe ducis hoc referre videtur ut qui fortis erit, sit felicissimus idem, ut laeti phaleris omnes et torquibus, omnes
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI16)
Ipse ille rex, maximum victoriae decus, supplex cum in castra venisset, equum et phaleras et sua arma ante Caesaris genua proiecit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 26:2)
Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 17:2)
Rectorem dominumque ratis secura tenebat Haud procul inde domus, non ullo robore fulta, Sed sterili iunco cannaque intexta palustri, Et latus inversa nudum munita phaselo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION