라틴어 문장 검색

hosque a se interrogatos, quid quaererent, aut quid ibi uellent, respondisse, quod ob hoc illo fuerint destinati, ut aureum illud nomisma, quod eo de Cantia uenerat, secum adsumerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII. 1:1)
praeda ingens parta est, et praeter equos virosque et si quid argenti - quod plurimum in phaleris equorum erat, nam ad vescendum facto perexiguo, utique militantes, utebantur - omnis cetera praeda diripienda data est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 627:1)
pro contione postero die laudati donatique a C. Calpurnio equites phaleris, pronuntiavitque eorum maxime opera hostes fusos, castra capta et expugnata esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 369:1)
ipse equos phalerasque et sagula donum principibus ferre et parvum auri, quod inter paucos divideret, multitudinem credens trahi spe posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 314:1)
evryalus phaleras rhamnetis et avrea bullis cingvla tibvrti phalerae ornamenta equorum sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3571)

SEARCH

MENU NAVIGATION