라틴어 문장 검색

Cum eos scilicet Christianam fidem suscepisse audiissent, quos ingeniorum subtilitate praeditos, omnibus philosophiae rationibus armatos esse cognoverant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:13)
Noverat itaque iste ecclesiasticorum maximus doctor, a philosophia olim gentili ad veram, quae Christus est, sophiam conversus, quae in philosophicis de Deo legerat scriptis, et quam indignum philosophicas quoque disciplinas, quae inter maxima dona Dei semper in terris effloruerunt, auctorem suum atque omnium non agnoscere, et ei quoque cui obtemperant omnia, non deservire.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 8:1)
) Quid etiam de philosophicis vel de poeticis existimet, musis, et quantum indignetur aliquem alumnum suum ad meretriculas illas unquam divertere, in ipso aditu libri Boetii De consolatione philosophiae diligenter exprimitur, ubi de ipsa ad consolandum philosophum accedente, et inspiciente, musa, philosopho ipsi assistente, ipsemet ait philosophus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:14)
Unde et Lucifer ille qui mane oriebatur, tanto ad superbiendum pronior exstitit, quanto caeteris Angelicis spiritibus per sapientiae vel scientiae claritatem superior fuit, nec tamen ideo sapientiam ejus vel scientiam de naturis rerum cognoscendis quam a Deo acceperat, malam dici convenit, sed ille superbiendo illa male usus sit. Sic et cum quilibet de philosophia sua vel doctrina superbit, non ipsam scientiam culpare debemus propter adjunctum vitium, sed unumquodque secundum seipsum pensari convenit, ne forte indiscrete agentes, propheticam illam maledictionem incurramus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:17)
Sed si hoc aperiri non potest ab homine, quid egerunt sancti Patres, qui tot nobis de Trinitate tractatus reliquerunt?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:6)
Quidquid horum quislibet constituat, miror qua me fronte aliquis arguat, si caeterorum de his scribentium providentiam laudet, nisi forte in hoc nostrum jam penitus superfluere tractatum dicat, quod et illorum documenta sufficiant, et nullae jam ulterius quibus resistendum sit pullulent haereses, vel nullae de nostra fide supersint dubitationes, quae aliquibus rationibus vel ad documentum vel ad defensionem ejus egere videantur, atque utinam ita sit. At vero ut innumeram multitudinem infidelium, quae extra Ecclesiam est, tam Judaeorum scilicet quam ethnicorum, praeteream, quis ita omnes haereses repressas profiteri audeat, ut jam nulla apud nos fidei sint schismata, nullae ulterius futurae sint dissensiones?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:8)
" Item in tractatu De misericordia, nos ad ea quae nondum capere intelligendo sufficimus adhortatur dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:6)
) Sed fortassis inquies, quid ergo profuerunt tot sanctorum Patrum de fide tractatus, si adhuc aliquae supersint dubitationes, quibus nondum satisfactum sit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:23)
III, 6), ipsos philosophos consulat qui Scripturarum sacrarum documentis contentus non est. Unde Macrobius, cum juxta Plotinum quatuor virtutes Deo assignaret, Fortitudo, inquit, illi est quod semper idem est, nec aliquando mutatur, hoc est, quod supra memoratus doctor et maximus Latinorum philosophorum Boetius, in lib. III De consolatione philosophiae astruit his verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:24)
Unde et in illo argumento Deus non substantia ostenditur aperte, quo Boetius, quamvis Christianus, opinionem philosophorum secutus, cum de philosophia tractaret, Themistium scilicet et Tullium in Topicis suis vestigans probat in quinto Topicorum ipsorum albedinem non esse substantiam, his verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:5)
Patet itaque a tractatu philosophorum, rerum omnium naturas in decem praedicamenta distribuentium, illam summam majestatem esse exclusam omnino, nec ullo modo regulas aut traditiones eorum ad illam summam atque ineffabilem celsitudinem conscendere, sed creaturarum naturis inquirendis eos esse contentos secundum quod scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:2)
Certum quippe est, quoniam unaquaeque scientia atque cujuslibet artis tractatus propriis utitur verbis, et unaquaeque doctrina propriis locutionibus gaudet, et saepe ejusdem artis tractatores verba variare delectat, quia semper in omnibus, teste Tullio, identitas mater est satietatis, hoc est fastidium generans, atque in tantum etiam variare, ut saepe vocem eamdem de una significatione sic ad aliam transferant, ut si vocis identitatem magis quam sensuum diversitatem sequamur, ipsos sibi contrarios reperiamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:4)
Quod et nos providentes, alias quasdam similitudines, tam secundum grammaticos, quam secundum philosophos superius induximus, quas proposito nostro magis convenire credamus, sed eam praecipue quae sumpta est de philosophis majori ratione praeditis, ac per hoc a doctrina verae philosophiae (quae Christus est) minus remotis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:12)
Ex quo liquidum est, ut jam non semel meminimus, philosophorum tractatus, per quos maxime rerum naturae vestigantur, ita creaturarum naturis et earum usu quotidiano contentos esse, ut summam illam divinae potentiae naturam, quae universis imperat naturis, et cujus voluntati obtemperare proprie naturam dicendum est, vix aut nunquam attingere audeant, sed omnes earum regulas infra eam, aut extra eam penitus consistere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 33:1)
Quod et fortassis ad sequentia praenotari necessarium fuit, ubi videlicet juxta illam veterem, ut ait philosophia, querelam, videntur omnia secundum divinae providentiae incommutabilitatem ex necessitate contingere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 33:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION