라틴어 문장 검색

Paulo Fabio L. Vitellio consulibus post longum saeculorum ambitum avis phoenix in Aegyptum venit praebuitque materiem doctissimis indigenarum et Graecorum multa super eo miraculo disserendi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 28장1)
quippe fama est Cadmum classe Phoenicum vectum rudibus adhuc Graecorum populis artis eius auctorem fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 14장3)
in Iulium Alpinum e principibus ut concitorem belli Caecina animadvertit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장9)
Vitelliani, quibus minor peditum vis, in equite robur, Alpinos proximis iugis, cohortis densis ordinibus post equitem locant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장7)
et praefectus cohortis e victis, Alpinius Montanus, fortunam partium praesens fatebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 31장2)
Terra finesque qua ad Orientem vergunt Arabia terminantur, a meridie Aegyptus obiacet, ab occasu Phoenices et mare, septentrionem e latere Syriae longe prospectant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장1)
transiere Rhenum Tutor quoque et Classicus et centum tredecim Trevirorum senatores, in quis fuit Alpinius Montanus, quem a Primo Antonio missum in Gallias superius memoravimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 19장7)
comitabatur eum frater D. Alpinius;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 19장8)
idem iterum imperator apud Mycalen Cypriorum et Phoenicum ducentarum navium classem devictam cepit eodemque die pari fortuna in terra usus est.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 2:2)
hinc magnis muneribus donatus ad mare est missus, ut Cypriis et Phoenicibus ceterisque maritimis civitatibus naves longas imperaret classemque, qua proxima aestate mare tueri posset, compararet, dato adiutore Pharnabazo, sicut ipse voluerat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 2:1)
Raetico atque Vindelico gentis Alpinas, Pannonico Breucos et Dalmatas subegit, Germanico quadraginta milia dediticiorum traiecit in Galliam iuxtaque ripam Rheni sedibus adsignatis conlocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 9장 2:1)
Iam tota Syria, iam Phoenice quoque excepta Tyro Macedonum erat, habebatque rex castra in continenti, a qua urbem angustum fretum dirimit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 2:1)
Tyros, et magnitudine et claritate ante omnes urbes Syriae Phoenicesque memorabilis, facilius societatem Alexandri acceptura videbatur quam imperium.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 3:1)
Cum hoc responso dimissi suos monere coeperunt, ut regem, quem Syria, quem Phoenice recepisset, ipsi quoque urbem intrare paterentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 7:1)
Rex Hephaestione Phoenices oram classe praetervehi iusso ad urbem Gazam cum omnibus copiis venit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION