라틴어 문장 검색

Hic pictura loquens scripto clamansque figuris, Muta tamen, totam numerandi predicat artem:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:15)
Hic pictura docet auctores qui numerandi Inuenere uias, artem docuere, latentem Produxere foras, fama coluere iacentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:40)
Incirconscriptum describit, uisibus offert Inuisum, quod lingua nequit pictura fatetur:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:10)
Hic renouat ueteres uiuens pictura magistros, Per quos nostra fides totum diffusa per orbem Claruit et laudum titulis preclara refulsit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:9)
Lapis primus, noctis frigus in luminis incendio pati jubeat exsilium, in quo, ut faceta picturae loquebantur mendacia, leonis effigiata fulminabat effigies.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:37)
In quo, prout veritatis simia, pictura docebat, sub mutatoria conflictione progrediendo retrogradus, incedendo recedens, [0433D] cancer post se incedere videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:39)
In quo, sicut picturae veritas praedicabat, umbratilis Ledea proles sibi mutuo amplexu congratulans incedebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:41)
in quo, ex caprinae lanae [0434A] adulterino vellere, capricorni tunicam pictura texuerat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:46)
Tertio, ad cumulum perfectionis, virore, quasi smaragdo, oculis applaudebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:83)
Haec autem nimis subtilizata, subterfugiens [0435D] oculorum indaginem, ad tantam materiae tenuitatem devenerat, ut ejus, aerisque eamdem crederes esse naturam, in qua, prout oculis pictura imaginabatur, animalium celebrabatur concilium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:84)
quae multis intricata amplexibus, colorem imaginabatur aquatilem, in qua, supra animalis aquatilis naturam, multifarias particulatam in species, fabula commentabatur picturae.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:120)
Hae sculpturae, tropo picturae, eleganter in pallio figuratae, natare videbantur pro miraculo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:139)
In quibus quaedam picturae incantatio, terrestria animalia vivere faciebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:145)
Quid vero in caligis camisiaque, in superioribus vestibus consepultis picturae industria somniabat, nulla certitudinis auctoritate probavi;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:172)
sed tantum, ut quaedam fragilis probabilitatis remedia docuerunt, opinor in herbarum arborumque naturis, ibi picturae lusisse lasciviam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:173)

SEARCH

MENU NAVIGATION