라틴어 문장 검색

ne tanto imperio maneat pietate repulsa crimen saevitiae, monstrata piacula quaerit, inque fidem Christi pleno transfertur amore.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권161)
Aderimus nobis vicissim amoris robusta constantia, militabimus simul, una orbem pacatum, deus modo velit quod oramus, pari moderatione pietateque recturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 14:2)
Ac propterea, oblitteratis et abolitis nativae pietatis elementis, quicquid ita educati liberi amare patrem atque matrem videntur, magnam fere partem non naturalis ille amor est, sed civilis et opinabilis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 24:2)
Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine.
야곱은 라헬을 얻으려고 칠 년 동안 일을 하였다. 이것이 그에게는 며칠로밖에 여겨지지 않았다. 그가 그만큼 라헬을 사랑하였던 것이다. (불가타 성경, 창세기, 29장20)
Et ille: " Benedicta, inquit, es a Domino, filia; et priorem pietatem posteriore superasti, quia non es secuta iuvenes pauperes sive divites.
그러자 보아즈가 말하였다. “내 딸아, 너는 주님께 복을 받을 것이다. 네가 가난뱅이든 부자든 젊은이들을 쫓아가지 않았으니, 네 효성을 전보다 더 훌륭하게 드러낸 것이다. (불가타 성경, 룻기, 3장10)
Et angustiatus est Amnon, ita ut aegrotaret propter amorem Thamar sororis suae, quia, cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea.
암논은 제 누이 타마르 때문에 애를 태우다가 병이 나고 말았다. 타마르가 처녀인지라, 그에게 무슨 일을 한다는 것이 암논에게는 불가능하게 보였기 때문이다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 13장2)
Et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis, ita ut maius esset odium, quo oderat eam, amore, quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: " Surge, vade! ".
그런 다음 암논은 타마르가 지독히 미워졌는데, 타마르를 미워하는 마음이 전에 타마르를 사랑하던 마음보다 더 컸다. 그래서 암논은 타마르에게, “일어나 나가라!” 하였다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 13장15)
de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: " Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras; certissime enim avertent corda vestra, ut sequamini deos earum ". His itaque copulatus est Salomon amore;
이들은 주님께서 일찍이 이스라엘 자손들에게 이렇게 경고하신 민족의 여자들이었다. “너희는 그들과 관계를 맺지 말고 그들도 너희와 관계를 맺지 못하게 하여라. 그들이 반드시 너희 마음을 그들의 신들에게 돌려놓을 것이기 때문이다.” 그런데도 솔로몬은 그들과 사랑에 몰두하였다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 11장2)
Tu autem pietatem dissolvis et detrahis meditationi coram Deo.
자네야말로 경외심을 깨뜨리고 하느님 앞에서 묵상을 방해하는구려. (불가타 성경, 욥기, 15장4)
Numquid pro tua pietate arguet te et veniet tecum in iudicium?
하느님께서 자네의 경외심 때문에 자네를 꾸짖으시겠나? 자네와 함께 법정으로 가시겠나? (불가타 성경, 욥기, 22장4)
Magistro chori. Secundum " Lilia... ". Filiorum Core Maskil. Canticum amoris.
[지휘자에게. 나리꽃 가락으로. 코라의 자손들. 마스킬. 사랑 노래] (불가타 성경, 시편, 45장1)
cerva carissima et gratissimus hinnulus, blanditiae eius inebrient te in omni tempore, in amore eius delectare iugiter.
그 여자는 너의 사랑스러운 암사슴, 우아한 영양 너는 언제나 그의 가슴에서 흡족해하고 늘 그 사랑에 흠뻑 취하여라. (불가타 성경, 잠언, 5장19)
Veni, inebriemur voluptatibus, usque mane fruamur amoribus.
자, 우리 아침까지 애정에 취해 봐요. 사랑을 즐겨 봐요. (불가타 성경, 잠언, 7장18)
Melior est manifesta correptio quam amor absconditus.
솔직한 훈계가 숨은 사랑보다 낫다. (불가타 성경, 잠언, 27장5)
Omnia haec contuli in corde meo, ut curiose intellegerem quod iusti atque sapientes et opera eorum sunt in manu Dei. Utrum amor sit an odium, omnino nescit homo: coram illis omnia.
그렇다, 나는 이 모든 것을 내 마음에 두어 고찰해 보았는데 의인들도 지혜로운 이들도 그들의 행동도 하느님의 손안에 있었다. 사랑도 미움도 인간은 알지 못한다. 그 앞에 있는 모든 것이 허무일 뿐. (불가타 성경, 코헬렛, 9장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION