라틴어 문장 검색

ad Congressum sese processuros, et, nisi injuriis remedium satisfactionemque impetrassent, militiam penitus detrectaturos dictitantes.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.12)
"paratus semper ad satisfactionem omni poscenti te rationem de ea, quae in te est, spe."
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:5)
poscimus ut sit non minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno, cuius et alveolos et laenam pignerat Atreus?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII24)
Siciliam et Sardiniam, annonae pignera, per legatos habet.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 22:2)
multosque per annos Dilectus tibi, Magne, socer, post pignera tanta Sanguinis, infausti sobolem mortemque nepotis, Te nisi Niliaca propias non vidit arena.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:47)
sane Diomedes multas condidisse per Apuliam dicitur civitates, ut Venusiam, quam in satisfactionem Veneris, quod eius ira sedes patrias invenire non poterat, condidit, quae Aphrodisias dicta est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2465)
"sitienter sanguinem lambunt, huius certatim membra dispertiunt, hac foederantur hostia, hac conscientia sceleris ad silentium mutuum pignerantur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:17)
Neque enim hac nos patria lege genuit aut educavit, ut nulla quasi alimenta exspectaret a nobis ac tantum modo nostris ipsa commodis serviens tutum perfugium otio nostro suppeditaret et tranquillum ad quietem locum, sed ut plurimas et maximas nostri animi, ingenii, consilii partis ipsa sibi ad utilitatem suam pigneraretur tantumque nobis in nostrum privatum usum, quantum ipsi superesse posset, remitteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 12:1)
sed me hercule in incipiendo refugi ne qui videor stulte illius amici intemperiem non tulisse rursus stulte iniuriam illius faciam inlustrem si quid scripsero, et simul ne βαθύτησ mea quae in agendo apparuit in scribendo sit occultior et aliquid satisfactio levitatis habere videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 6 7:2)
hic tu me etiam insimulas nec satisfactionem meam accipis ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 13 1:4)
Flectite ergo mentes satisfactione lenitas, et patimini liberos homines ire sine iniuria, quo destinant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:3)
Vultum enim qui permutat, fraudem parat, non satisfactionem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:11)
tantam mihi post consulatum reverentiam praestat, et publicae necessitudinis pignera privatis cumulat officiis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 26 1:3)
Ille refert "o lux inmensi publica mundi, Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius nec falsa Clymene culpam sub imagine celat, pignera da, genitor, per quae tua vera propago credar, et hunc animis errorem detrahe nostris."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 5:1)
Scilicet ut nostro genitum te sanguine credas, pignera certa petis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION