라틴어 문장 검색

Prodestque adsumptum pirum mitius pleniorque cibus cum acri aceto inspergique ulcera debent alumine scissili, cui dimidio plus gallae inmaturae sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 1:5)
Vtile est etiam pira aut mala non permatura mandere, et ore eum umorem continere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 4:9)
152, 56 pira tarentina.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).717)
pira tarentina .... vel myrapia, mala scandiana.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).720)
Ego malui ordinem verborum non mutare et [pira] myrapia scribere.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).721)
ex pomis cerasum, morum, sorbum, pirum fragile, quale crustuminum vel est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIV De his quae stomacho idonea sunt. 2:4)
item pira, quae reponuntur, tarentina atque signina;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIV De his quae stomacho idonea sunt. 2:5)
item coriandrum, cucumis, elixa cucurbita, beta, mora, cerasa, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, sive cibus ex eo, sive potio assumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVII De his quae calefaciunt aut refrigerant. 1:3)
minutae aves, merula, palumbus, magisque si in posca decoctus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXX De his quae alvum adstringunt. 2:1)
item mel coctum, pira immatura, sorba, magisque ea, quae torminalia vocantur, mala cotonea, et punica, oleae vel albae vel permaturae, myrta, palmulae, purpurae, murices, vinum resinatum vel asperum, item meracum, acetum, mulsum quod inferbuit, item defrutum, passum, aqua vel tepida vel praefrigida, dura, id est ea quae tarde putescit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXX De his quae alvum adstringunt. 3:1)
At simul et reprimunt, et refrigerant herba muralis, περδίχιον appellant, serpyllum, pulegium, ocimum, herba sanguinalis, quam Graeci πολύγονον vocant, portulaca, papaveris folia, capreolique vitium, coriandri folia, hyoscyamum, muscus, siser, apium, solanum, quam στρύχνον Graeci vocant, brassicae folia, intubus, plantago, semen, contrita pira vel mala, praecipueque cotonea, lenticula, aqua frigida, maximeque pluvialis, vinum, acetum, et horum aliquo madens vel panis, vel farina, vel spongia, vel cinis, vel lana succida, vel etiam linteolum, creta cimolia, gypsum, melinum, myrteum, rosa, acerbum oleum, verbenarum contusa cum teneris caulibus folia;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 2:3)
Vindemiae tempore in grande vas conjicienda sunt pira atque mala silvestria:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 5:5)
Purgant aerugo, auripigmentum, quod ἀρσενιχόν a Graecis nominatur, squama aeris, pumex, iris, balsamum, styrax, tus, turis cortex, resina, et pinea, et terebinthina liquida, oenanthe, lacerti stercus, sanguis columbae, et palumbi, et hirundinis, ammoniacum, bdellium, abrotonum, ficus arida, coccum , scobis eboris, omphacium, radicula, coagulum, sed maxime leporinum, fel, vitellus crudus, cornu cervinum, gluten taurinum, mel crudum, misy, chalcitis, crocum, uva taminia, spuma argenti, galla, squama aeris, lapis haematites, minium, costum, sulphur, pix cruda, sevum, adeps, oleum, ruta, porrum, lenticula, ervum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, V Quae purgent. 1:1)
Adurunt auripigmentum, atramentum sutorium, chalcitis, misy, aerugo, calx, charta combusta, sal, squama aeris, faex combusta, myrrha, stercus et lacerti, et columbae, et palumbi, et hirundinis, piper, coccum , allium, diphryges, lac utrumque quod proximo capite supra comprehensum est, veratrum et album et nigrum, cantharides, corallium, pyrethrum, tus, salamandra, eruca, sandaracha, uva taminia, chrysocolla, ochra, alumen scissile, ovillum stercus, oenanthe.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, VIII Quae adurant. 1:1)
Nihil commodius est, quam sanguine vel columbae, vel palumbi, vel hirundinis inungere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 81:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION