라틴어 문장 검색

Neque enim est ullum tam viduum solum virgultis ut non aliquos surculos progeneret, tamquam piros silvestres et prunos, vel rubos certe;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 5:3)
Felices arbores putantur esse quercus aesculus ilex suberies fagus corylus sorbus, ficus alba, pirus malus vitis prunus cornus lotus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 2:4)
alternum sanguinem filicem, ficum atram, quaeque bacam nigram nigrosque fructus ferunt, itemque acrifolium, pirum silvaticum, pruscum rubum sentesque quibus portenta prodigiaque mala comburi iubere oportet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 3:3)
Longum est, si velit ad Pirum venire, Et scalis habito tribus, sed altis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXVII3)
insere daphni piros hoc in gratiam Augusti, per cuius bene- ficium securus de agris suis est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 501)
nam illud respicit, quod supra invidiose ait "insere nunc Meliboee piros, pone ordine vites".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 503)
in arbuto nucem, in platano malum, in fago castaneam, in orno pirum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 702)
aut est mutanda distinctio, ut sit 'et steriles platani malos gessere valentes castaneae', - id est infecundae arbores platani fortes ramos castaneae portaverunt - 'fagos ornusque incanuit albo flore piri':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 706)
alii neutrum probant et ita accipiunt 'castaneae fagos, piri flore ornus incanuit', ut similiter 'fagos' nominativus sit graecus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 709)
lotos arbor piro similis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3942)
ergo piris mensas silvestribus inplet arator Poenus et evulsas Siculus depascitur herbas, iamque Remi populo quernas Sardinia glandes subpeditat, iam coma cibus lapidosa Quintum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2328)
Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vitis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS46)
insere, Daphni, piros:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS38)
Et saepe alterius ramos inpune videmus vertere in alterius mutatamque insita mala ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:12)
castaneae fagus, ornusque incanuit albo flore piri glandemque sues fregere sub ulmis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION