라틴어 문장 검색

Molendum usque in pistrino;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 144)
invicem moechos anus arrogantis flebis in solo levis angiportu Thracio bacchante magis sub inter- lunia vento, cum tibi flagrans amor et libido, quae solet matres furiare equorum, saeviet circa iecur ulcerosum non sine questu, laeta quod pubes hedera virenti gaudeat pulla magis atque myrto, aridas frondes hiemis sodali dedicet Euro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 254)
Deinde non est contentus his artibus, sed in pistrinum sapientem summittit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 22:1)
per omnis deos adiuro, ut ni meum gnatum tam amem atque ei facta cupiam quae is velit, ut tua iam virgis latera lacerentur probe ferratusque in pistrino aetatem conteras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 615)
Tum pistores scrofipasci, qui alunt furfuribus sues, quarum odore praeterire nemo pistrinum potest:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 235)
nam ego illanc olim, quae hinc flens abiit, parvolam puellam proiectam ex angiportu sustuli.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 24)
tu te in pistrinum * Ep.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 272)
sane hoc, credo, Tranio, quod te in pistrinum scis actutum tradier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 124)
vir summe populi, stabulum servitutium, scortorum liberator, suduculum flagri, compedium tritor, pistrinorum civitas, perenniserve, lurco, edax, furax, fugax, cedo sis mi argentum, da mihi argentum, impudens, possum a te exigere argentum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 311)
Per angiportum rursum te ad me recipito illac per hortum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 511)
ita me di ament, vel in lautumiis vel in pistrino mavelim agere aetatem praepeditus latere forti ferreo, quam apud lenonem hunc servitutem colere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 23)
Iuberes hunc praecipitem in pistrinum trahi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5116)
pistrinum in mundo scibam, si dixem, mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5126)
Non a me scibas pistrinum in mundo tibi, cum ea mussitabas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5128)
sed si non faxis, numquid causaest, ilico quin te in pistrinum condam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5197)

SEARCH

MENU NAVIGATION