라틴어 문장 검색

Quo modo concordi numerus ligat omnia nexu, Singula componit, mundum regit, ordinat orbem, Astra mouens, elementa ligans animasque maritans Corporibus, terras celis, celeste caduco;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:17)
Qua racione meant stelle, qua lege planeta Directum metitur iter, qua lege retrorsum Aut fugit aut certa fluxus stacione moratur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:11)
Illic astra, polos, celum septemque planetas Consulit Albimasar terrisque reportat eorum Consilium, terras armans flrmansque caduca Contra celestes iras superumque furorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:20)
Tabe sua uiciat comitem, sociumque planetam Vel seuum seuire docet, uel forte benignum Nequicia docet esse trucem leditque ueneno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 26:5)
Quae multis stellata coloribus, in grossiorem materiam conglobata, [0437D] in terrestris elementi speciem aspirabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:141)
In praefatae autem virginis adventu, quasi suas renovando naturas, omnia solemnizare crederes elementa.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:9)
Sicut enim quatuor elementorum concors discordia, unica pluralitas, consonantia dissonans, consensus dissentiens, mundialis regiae structuras conciliat, sic quatuor complexionum compar disparitas, inaequalis aequalitas, deformis conformitas, divisa identitas, aedificium corporis humani compaginat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:21)
Et quae qualitates inter elementa mediatrices conveniunt, hae eaedem inter quatuor humores pacis sanciunt firmitatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:22)
Et sicut contra ratam firmamenti volutionem, motu contradictorio exercitus [0443C] militat planetarum, sic in homine sensualitatis rationisque continua reperitur hostilitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:23)
Planetae, prout a me dispositionis [0449A] meae exivit edictum, firmamenti impetum refrenantes, ad ortum nisu contrario, peregrinant, postque ad suam occasus regionem repatriant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:9)
stellarum prophetias, spontaneos planetarum investigare errores;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:21)
Inde eciam Seneca epistolarum dixit, "Non convalescit planeta, que sepetransfertur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 94:15)
Non autem accipitur periodus sine contentis in periodo planetis et stellis et his quae accidunt eis ex situ et radiatione.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 3:5)
(9) Item, Ptolemaeus dicit, quod elector melius pronosticatur, qui signa futurorum accipit a stellis secundis, stellas secundas vocans effectus stellarum, qui apparent in inferioribus elementis, sicut in nubibus vel aliquo huiusmodi;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 10:1)
Ex duobus ergo habet mutabilitatem, scilicet exqualitatibus elementorum, per quas defertur ad generata, et ex esse generatorum, in quo est sicut in subiecto.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION