-
Atria longe pulcherrima columnis quadrifariam per singulos angulos stantibus attolerabant statuas, palmaris deae facies, quae pinnis explicitis sine gressu, pilae volubilis instabile vestigium plantis roscidis delibantes,nec ut maneant inhaerent, et iam volare creduntur.
- (아풀레이우스, 변신, 2권 4:1)
-
"Tunc nos magnanimi ducis vigore venerato corpus reliquum veste lintea diligenter convolutum mari celandum commisimus, et nunc iacet noster Lamachus elemento toto sepultus."
- (아풀레이우스, 변신, 4권 9:20)
-
"Sic effata, et osculis hiantibus filium diu ac pressule saviata proximas oras reflui litoris petit, plantisque roseis vibrantium fluctuum summo rore calcato, ecce iam profundummaris sudo resedit vertice, et, ipsum quod incipit velle, et statim, quasi pridem praeceperit, non moratur marinum obse- quium."
- (아풀레이우스, 변신, 4권 16:26)
-
Tunc influunt turbae sacris divinis initiatae, viri feminaeque omnis dignitatis et omnis aetatis linteae vestis candore puro luminosi, illae limpido tegmine crines madidos obvolutae, hi capillum derasi funditus verticem praenitentes, magnae religionis terrena sidera, aereis et argenteis, immo vero aureis etiam sistris argutum tinnitum constrepentes.
- (아풀레이우스, 변신, 11권 10:1)
-
Ac primo quidem squalens pilus defluit, ac dehinc cutis crassa tenuatur, venter obesus residet, pedum plantae per ungulas in digitos exeunt, manus non iam pedes sunt sed in erecta porriguntur officia, cervix procera cohibetur, os et caput rotundatur, aures enormes repetunt pristinam parvitatem, dentes saxei redeunt ad humanam minutiem, et, quae me potissimum cruciabat ante, cauda nusquam.
- (아풀레이우스, 변신, 11권 13:5)
-
Sed sacerdos, utcumque divino monitu cogniti ab origine cunctis cladibus meis, quamquam et ipse i insigni permotus miraculo, nutu significato prius praecipit tegendo mihi linteam dari laciniam:
- (아풀레이우스, 변신, 11권 14:2)
-
nam proxuma nocte vidi quendam de sacratis, linteis iniectum, qui thyrsos et hederas et tacenda quaedam gerens ad ipsos meos Lares collocaret, et occupato sedili meo religionis amplae denuntiaret epulas.
- (아풀레이우스, 변신, 11권 27:5)
-
Nam cum fere constaret, curriculum stadii quod est Pisis apud Iovem Olympium Herculem pedibus suis metatum idque fecisse longum pedes sescentos, cetera quoque stadia in terra Graecia ab aliis postea instituta pedum quidem esse numero sescentum, sed tamen esse aliquantulum breviora, facile intellexit, modum spatiumque plantae Herculis, ratione proportionis habita, tanto fuisse quam aliorum procerius, quanto Olympicum stadium longius esset quam cetera.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, I 3:1)
-
omnia enim ferme id genus, quibus plantarum calces tantum infimae teguntur, cetera prope nuda et teretibus habenis vincta sunt, soleas dixerunt, nonnumquam voce Graeca crepidulas.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 6:1)
-
Et elutriare lintea et lavandaria dicit, quae ad lavandum sint data, et:
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 6:1)
-
Postquam autem decubuisset, ingressus est legatus Maximiliani cum literis procurationis, et astantibus multis tam viris quam foeminis primariis tibiam suam ad genu usque nudatam inter lintea nuptialia inseruit, ut caeremonia illa consummationi et cognitioni actuali aequipollere putaretur.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:4)
-
Quoad congeriem vero, conficimus historiam non solum naturae liberae ac solutae (cum scilicet illa sponte fluit et opus suum peragit), qualis est historia coelestium, meteororum, terrae et maris, mineralium, plantarum, animalium;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:1)
-
Unde fluxit commentum illud elementorum, atque illorum concursu, ad constituenda corpora naturalia Rursus, quum homo naturae libertatem contemplatur, incidit in species rerum, animalium, plantarum, mineralium;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:5)
-
Itaque si istae doctrinae plane instar plantae a stirpibus suis revulsae non essent, sed utero naturae adhaererent atque ab eadem alerentur, id minime eventurum fuisset, quod per annos bis mille jam fieri videmus:
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:4)
-
Quod si cui haec mira dictu videantur, et querelae minus justae propiora, cum Aristoteles tantus ipse vir, et tanti regis opibus subnixus, tam accuratam de animalibus historiam confecerit, atque alii nonnulli majore diligentia (licet strepitu minore) multe adjecerint, et rursus alii de plantis, de metallis, et fossilibus, historias et narrationes copiosas conscripserint;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:8)