라틴어 문장 검색

ea primum moderatio tribuni metum patribus dempsit, eademque auxit consulum invidiam, quod adeo toti plebis fuissent ut patrum salutis libertatisque prior plebeio magistratui quam patricio cura fuisset, et ante inimicos satietas poenarum suarum cepisset quam obviam ituros licentiae eorum consules appareret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 656:1)
pervicerunt igitur ut tribunorum militum potius quam consulum comitia haberentur, haud dubii quin sex locis - tot enim iam creari licebat - et plebeii aliqui profitendo se ultores fore Maelianae caedis, crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 177:1)
consules decem legatos, quos iis videretur, ex senatu legere quos cum praetore mitterent, et duos tribunos plebei atque aedilem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 284:1)
nam neque, quoad fuit consul, criminari apud populum patres destitit collega haudquaquam adversante, quia et ipse de plebe erat - materiam autem praebebat criminibus ager in Latino Falernoque maligne plebei divisus - et postquam senatus finire imperium consulibus cupiens dictatorem adversus rebellantes Latinos dici iussit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 177:1)
Post mortem Iosue consulue runt filii Israel Dominum dicen tes: " Quis nostrum primus ascendet ad Chananaeum ad pugnandum contra eum? ".
여호수아가 죽은 뒤에 이스라엘 자손들이 주님께 여쭈어 보았다. “저희 가운데 누가 먼저 가나안족과 싸우러 올라가야 합니까?” (불가타 성경, 판관기, 1장1)
cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines,
임금들과 나라의 고관들, 폐허를 제집으로 지은 자들과 함께 있을 터인데. (불가타 성경, 욥기, 3장14)
Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M. Messala, [et P.] M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent:
헬베티아 중에서 가장 고귀하고 부유한 것은 Orgetorix였다. Marcus Messala와 Marcus Pison가 집정관이었을 때, 그는 정권의 욕심에 이끌려 귀족들의 연합을 만들었고, 모든 세력들과 함께 자신의 영토에서 탈출하자고 시민들을 설득했다: (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 2장1)
cōnsul Rōmānus, vir imperītus et timidus, legiōnēs ēdūcit hostēsque repellere temptat.
로마 집정관인 미숙하고 겁많은 남자가 군단을 이끌고 나가 적들을 몰아내려고 시도한다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Cincinnātus12)
cōnsul patribus dīcit:
집정관이 의원들에게 말한다: (옥스포드 라틴 코스 1권, Cincinnātus21)
praetereā pater eius erat vir īnsignis, quī cōnsul fuerat et clārus ōrātor.
게다가 그의 아버지는 집정관이자 명성있는 연설가였던 유명한 남자였다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Marcus Quīntum domum suam invītat12)
Haec ipsa, ut spero vobiscum una consul agam, nisi forte me animus fallit et vos servire magis quam imperare parati estis."
혹시라도 제가 마음을 속이거나 여러분이 지배하기보다 복종할 용의가 있지 않는다면 제가 원하는 이런 것들을 여러분들과 함께 집정관으로써 수행할 것입니다." (살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장29)
numeroso consule consul cingeris et socios gaudes admittere patres.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:346)
Hoc consecutus est Revilus, ut quaereretur quibus consulibus consul fuerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 6:4)
itaque cum iam paene evanuisset Hor - tensius et ego anno meo, sexto autem post illum consulem consul factus essem, revocare se ad industriam coepit, ne cum pares honore essemus, aliqua re superior esse viderer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 94장 1:1)
Ut autem hoc philosophici studii nunc omittam impedimentum, ipsum consule honeste conversationis statum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION