라틴어 문장 검색

et ipsos in regione bello attrita inopia et seditiosae militum voces terrebant, clavarium (donativi nomen est) flagitantium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장12)
tum e seditiosis unum vinciri iubet, magis usurpandi iuris, quam quia unius culpa foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장7)
varia apud Romanos fortuna et seditiosissimus quisque ignavus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장16)
sed quoniam apud vos verba plurimum valent bonaque ac mala non sua natura, sed vocibus seditiosorum aestimantur, statui pauca disserere quae profligato bello utilius sit vobis audisse quam nobis dixisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 73장3)
nam pervicacissimus quisque illuc perfugerat eoque seditiosius agebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장8)
subornauit etiam qui Gaio Rabirio perduellionis diem diceret, quo praecipuo adiutore aliquot ante annos Luci Saturnini seditiosum tribunatum senatus coercuerat, ac sorte iudex in reum ductus tam cupide condemnauit, ut ad populum prouocanti nihil aeque ac iudicis acerbitas profuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 12장 1:1)
Delicta neque obseruabat omnia neque pro modo exequebatur, sed desertorum ac seditiosorum et inquisitor et punitor acerrimus coniuebat in ceteris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 67장 1:1)
ac sic quoque seditiosissimum quemque et praedae et agri destinati tertia parte multauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 70장 1:3)
Horum cogitatio subibat exercitum, seditiosaeque voces referebantur ad regem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 5:1)
At Macedones, qui omni discrimine iam defunctos se esse crediderant, postquam integrum bellum cum ferocissimis Indiae gentibus superesse cognoverunt, inproviso metu territi rursus seditiosis vocibus regem increpare coeperunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 18:1)
Ceterum ut cognitum est alios remitti domos, alios retineri, perpetuam eum regni sedem in Asia habiturum rati vaecordes et disciplinae militaris inmemores seditiosis vocibus castra conplent regemque ferocius quam alias adorti omnes simul missionem postulare coeperunt deformia ora cicatricibus canitiemque capitum ostentantes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 15:1)
ad ultimum convenit, ut conprehenderentur tam seditiosae vocis auctores.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 10:3)
- Ad officium tandem seditiosi isti milites redeunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.2)
Legionis Pennsylvaniensis praefecti, Congressus pars quaedam, et de consilio Pennsylvaniensi publico delegati nonnulli, seditiosos milites istos in gratiam cum praefectis reducere conabantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.18)
Ut brevis sim, seditiosi tandem ad officium redire inducebantur:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.21)

SEARCH

MENU NAVIGATION