라틴어 문장 검색

nam a vigesimo aetatis anno usque ad quadragesimum quintum annum, quem nunc agit, gravissima incogniti doloris infestatione incessanter fatigatur, ita ut ne unius quidem horae securitatem habeat, qua aut illam infirmitatem non sustineat aut sub illius formidine lugubriter prope constitutus non desperet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:2)
Servus bonae frugi, cum pro foribus domus et propinquare partum erili filiae atque omnino vitium esse oblatum ignoraret, gemitum et ploratum audit puellae in puerperio enitentis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 20:1)
Igitur Polus, lugubri habitu Electrae indutus, ossa atque urnam e sepulcro tulit filii et, quasi Oresti amplexus, opplevit omnia non simulacris neque imitamentis, sed luctu atque lamentis veris et spirantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, V 8:1)
Atque ibi hominem conspicimus pavidum et expallidum, ploratus quidem nullos, sicuti ceteri omnes, nec ullas voces cientem, sed coloris et voltus turbatione non multum a ceteris differenten.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 7:1)
Dies quo reliquiae tumulo Augusti inferebantur modo per silentium vastus, modo ploratibus inquies;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 4장1)
nam post Iuliam Drusi filiam dolo Messalinae interfectam per quadraginta annos non cultu nisi lugubri, non animo nisi maesto egit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 32장6)
Britanni palantes mixto virorum mulierumque ploratu trahere vulneratos, vocare integros, deserere domos ac per iram ultro incendere, eligere latebras et statim relinquere;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 1:2)
Agebatur huc illuc Galba vario turbae fluctuantis impulsu, completis undique basilicis ac templis, lugubri prospectu.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 40장1)
nec praetoriani tantum, proprius Othonis miles, sed praemissi e Moesia eandem obstinationem adventantis exercitus, legiones Aquileiam ingressas nuntiabant, ut nemo dubitet potuisse renovari bellum atrox, lugubre, incertum victis et victoribus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장13)
' diemque cladis quotannis maestum habuerit ac lugubrem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 23장 2:5)
Invitari deinde amicos, quibus maxime adsueverat, iussit - quippe summa dumtaxat cutis in femine perstricta non prohibebat interesse convivio - , cum repente e proximo tabernaculo lugubris clamor barbaro ululatu planctuque permixtus epulantes conterruit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 3:1)
Ergo lugubri ululatu et incondito clamore gemituque totam fere aciem adhuc aequo Marte pugnantium turbavere cognati Darei et armigeri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 34:1)
Inrupere deinde alii laceratisque vestibus lugubri et barbaro ululatii regem deplorare coeperunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 14:2)
Ut finem orationi Coenus inposuit, clamor undique cum ploratu oritur regem, patrem, dominum confusis appellantium vocibus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 8:1)
Cumque profluvium medicamentis frustra inhiberent, clamor simul atque plorátus amicorum oritur regem expirasse credentium.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION