라틴어 문장 검색

aut si in magno dolore extremae partes frigent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 42:5)
In malis jam aegrum esse, ubi exterior pars corporis friget, interior cum siti calet, supra posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 11:1)
ubi frigere coepit, ad ignem refertur, et idem in altero fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 10:3)
sudor autem supra consuetudinem, et modo, et tempore, ex toto thorace et cervicibus, atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 1:6)
et si qua in extremis partibus frigent, unctis et calidis manibus fovere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 6:3)
Si extremae partes corporis frigent, ungendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adjectum, calidisque fomentis nutriendae.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 5:2)
Sive illa ferax est suberis, haud dubitanter utilissimas alvos 5 faciemus ex corticibus, quia nec hieme frigent,6 nec candent aestate;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 1:2)
Diu ante ipsa signa vel dissimulato vel victo dolore perstiterat, cum suppressus paulo ante sanguis labente ligamento, quo retentus erat, manare largius coepit, et vulnus, quod tepens adhuc dolorem non moverat, frigente sanguine intumuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 23:1)
David annos natus septuaginta, bellicosus quondam vir, senectute frigente non poterat cale-fieri Quaeritur itaque puella de universis finibus Israhel Abisag Somanitis, quae cum rege dormiret et senile corpus calefaceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:2)
Nec hoc dico, quod in iuvenibus et adhuc solidioris aetatis,~ his dumtaxat, qui labore et ardentissimo studio, vitae quoque sanctimonia et orationis ad Deum frequentia scientiam secuti sunt, frigeat sapientia, quae in plerisque senibus aetate marcescit, sed quod adulescentia multa corporis bella sustineat et inter incentiva vitiorum et carnis titillationes quasi ignis in lignis viridioribus suffocetur_.et suum non possit explicare fulgorem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:12)
"Sine Cerere et Libero friget Venus."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:22)
at saepest numero factum fierique necessest, ut pluere in multis regionibus et cadere imbris, fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 13:15)
vel ideo Paphum revisit laeta, quia serenis laeta congruunt, et necesse est ut laeta sit Venus ubi semper serenum est, quippe ubi pluere numquam dicatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4163)
unde est sine Cerere et Libero friget Venus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6862)
et bene verba Heleno post Andromacham non dedit, ne frigeret, sicut in libro quinto Acestae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3483)

SEARCH

MENU NAVIGATION