라틴어 문장 검색

et sacrificium novemdiale factum est, quod Hadriani nuntiaverant in agro suo lapidibus pluvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 523:2)
capram sex haedos uno fetu edidisse ex Piceno nuntiatum est et Arreti puerum natum unimanum, Amiterni terram pluvisse, formiis portam murumque de caelo tacta et, quod maxime terrebat, consulis Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 233:1)
tarracinae et Amiterni nuntiatum est aliquotiens lapidibus pluvisse, Minturnis aedem Iovis et tabernas circa forum de caelo tactas esse, Volturni in ostio fluminis duas naves fulmine ictas conflagrasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 421:1)
terra apud se pluvisse Tusculani - nuntiabant, et Reatini mulam in agro suo peperisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 28:3)
a pueris ii more quodam gentis saxis globosis, quibus ferme harenae immixtis strata litora sunt, funda mare apertum incessentes exercebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 357:1)
et novemdiale sacrificium indictum est, quod in Aventino lapidibus pluvisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 430:2)
hac religione levatis altera iniecta, quod sanguine per biduum pluvisset in area Vulcani;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 550:1)
supplicatio extremo anno fuit prodigiorum causa, quod sanguine per biduum pluvisse in area Concordiae satis credebant, nuntiatumque erat haud procul Sicilia insulam, quae non ante fuerat, novam editam e maria esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 668:2)
in area Vulcani et Concordiae sanguine pluvit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 227:1)
sex menses numquam pluvisse memoriae proditum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 340:4)
Saturniae nuntiatum erat sanguine per triduum in oppido pluvisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 209:2)
Auximi terra pluvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 210:1)
in urbe Romana duo aeditui nuntiarunt, alter in aede Fortunae anguem iubatum a compluribus visum esse, alter in aede Primigeniae Fortunae quae in colle est duo diversa prodigia, palmam in area enatam et sanguine interdiu pluvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 145:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION