라틴어 문장 검색

multi tamen volunt vindemiam esse totius orbis genera- liter, vindemias singularum partium, ut plus significet singularis numerus, quam pluralis, sicut plus est cum dicimus 'per terram pluit', quam 'per terras pluit':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 64)
honos honor, an honos quaeritur, quia nominativus pluralis 'res' terminatus singularem in or mittit, ut amores amor, honores honor, exceptis monosyllabis, ut flos mos ros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6091)
credita dubium a quo verbo veniat, et an femininum sit singulare participium, an neutrum plurale.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 24711)
tractaeque catenae et genetivus singularis potest esse et nominativus pluralis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5581)
'aedem' autem numero singulari de templo tantum dicimus, plurali et de domibus et de templis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4873)
cum illud etiam accidat, ut quaedam pluraliter non dicantur, quaedam contra singulari numero, quaedam casibus careant, quaedam a primis statim positionibus tota mutentur, ut iuppiter.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 245:2)
ventusque gubernatorque vocabat honestius hac elocutione per pluralem utimur numerum, licet possit et singularis esse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2691)
et 'pinea silva lucus fuit' tale schema est ut nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes feminino plurali femininum singulare iungitur, item neutrum singulare, ut ite meae, quondam felix pecus, ite capellae, aut duobus femininis pluralibus masculinum singulare, ut Iraeque Insidiaeque, dei comitatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 853)
sane in numero singulari 'haec carbasus' dicimus, in plurali 'haec carbasa'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3574)
sane cum 'unde' hodie ad locum referamus, veteres etiam personis adplicabant, ita ut ad omne genus et ad omnem numerum referrent, ut hoc loco genus femininum et pluralem numerum posuit, cum alibi masculinum et singularem posuerit genus unde Latinum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 715)
'nostri' autem et 'vestri' genetivus pluralis est antiquus et ex Graeco veniens, sicut singularis est 'mis' et 'tis'. non est autem possessivum, sed ab eo quod est 'nos', et hoc est unde dicimus 'nostri causa facit', hoc est 'nostrum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5956)
nam dicit 'et ultricem pharetra deprome sagittam'. et neotericum putatur ipsum 'sagittam ultricem'. vltricem nomina omnia in 'x' littera terminata ablativum singularem in 'e' mittunt, genetivum vero pluralem in 'um', exceptis his quae omnis sunt generis, ut 'felix';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5902)
arrectisque fremit cervicibus alte 'alte arrectis cervicibus fremit', non 'alte fremit', aut 'alte luxurians'. quidam sane 'cervicibus' plurali numero secundum veteres dictum volunt, et Hortensium primum singulari numero 'cervicem', unde Ciceronem cerviculam illum iactaturum tradunt dixisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4961)
specus ingens in singulari nu- mero 'hoc specus', in plurali 'hi specus' dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4172)
sed veteres 'unde' etiam ad personam adplicabant, ita ut ad omne genus, ad omnem numerum iungerent, ut hoc loco 'genus unde Latinum' masculino generi et numero singulari iunxit, alibi genus femininum et numerum pluralem refert, ut nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est, sicut 'hinc' particulam, cum sit loci adverbium, Terentius vetuste ad personam transtulit sed eccum Syrum incedere video:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 624)

SEARCH

MENU NAVIGATION