라틴어 문장 검색

nubila non sperat tenebris condentia caelum nec graviter flantes pluviali frigore Cauros invocat aut arcum variata luce rubentem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus2)
seu mare sulphurei ductum per viscera montis oppressis ignescit aquis et pondera librat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:83)
fumida sulphureo praelabitur orbita dorso.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:81)
quae tamen pluvialis aqua salubritati corporis est accommodatissima, sed ea sic habetur eximia, si fictilibus tubis in contectam cisternam deducitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 2:2)
Pluviales quoque et feriarum computantur, quibus non aratur, dies quinque et quadraginta;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 9:2)
Sin alius languor infestat, poculo medicantur arundinis et albae spinae radicibus, quas cum ferreis pilis diligenter contudimus,admiscemus aquam pluvialem, solamque potandam pecori praebemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 7장 2:1)
Unde enim imber caderet in terras, nisi solis calor ad supera traheret humorem cuius refusio pluvialis est copia?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 27:2)
Tum vires praebebat hiems, atque auxerat undas Tertia iam gravido pluvialis Cynthia cornu, Et madidis Euri resolutae flatibus Alpes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:36)
Itur ad Herculeas gelidi qua Tiburis arces Canaque sulphureis Albula fumat aquis, Rura nemusque sacrum dilectaque iugera Musis Signat vicina quartus ab urbe lapis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XII1)
Dum tibi felices indulgent, Castrice, Baiae Canaque sulphureis nympha natatur aquis, Me Nomentani confirmant otia ruris Et casa iugeribus non onerosa suis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIII1)
Narnia, sulphureo quam gurgite candidus amnis Circuit, ancipiti vix adeunda iugo, Quid tam saepe meum nobis abducere Quintum Te iuvat et lenta detinuisse mora?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCIII1)
Mullorum leporumque et suminis exitus hic est, Sulphureusque color carnificesque pedes.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLVIII5)
sed hunc cedere vapori sulphureo, unde aves in illis locis desertae aere, quo portari solent, concidunt non odore, sed pondere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2395)
sulphvrea nar albus aqua in LX.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5171)
ergo hunc fluvium ideo dicunt esse Nar appellatum, quod odore sulphureo nares contingat, sive quod in modum narium geminos habeat exitus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5175)

SEARCH

MENU NAVIGATION