라틴어 문장 검색

Generaliter autem et vulgo, in operibus mechanicis habentur pro novis inventis, si quis jampridem inventa subtilius poliat, vel ornet elegantius, vel simul uniat et componat, vel cum usu commodius copulet, aut opus majore, aut etiam minore, quam fieri consuevit, mole vel volumine exhibeat, et similia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 209:3)
Nos vero, cum ad majora contendamus, moram omnem praeproperam et praematuram in istiusmodi rebus tanquam Atalantae pilas (ut saepius solemus dicere) damnamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 286:2)
ut in motu indicis horologii, et rursus in motu pilae sclopeti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 396:3)
ut ex latione pilae ex sclopeto.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:12)
licet necesse sit pilam prius aerem percutere, quam flamma quae pone erat exire potuerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:4)
Sane viris in magistratibus politis opus est ut aliorum opiniones mutuentur, quo seipsos beatos putent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:12)
Veluti, ut fundum sit imaginibus decoratum, latera quodque, simul hinc inde vitro variorum colorum, et huiusmodi corporibus politis et radiantibus splendens, circumdatum etiam clausura humilium statuarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:11)
Et aedificavit Simon super sepulcrum patris sui et fratrum suorum et exaltavit illud visu, lapide polito retro et ante;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장27)
Nam in effigiandis marmore statius alius excidendae molis labor est, alia formandae imaginis ratio, nec eiusdem artificis manus politi operis nitor exspectat.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:7)
Ubi aut spatium inter muros aut imbecillitas materiae postulare videretur, pilae interponuntur, traversaria tigna iniciuntur, quae firmamento esse possint, et quicquid est contignatum cratibus consternitur, crates luto integuntur.
(카이사르, 내란기, 2권 15:3)
Ita nostri acriter in hostes signo dato impetum fecerunt itaque hostes repente celeriterque procurrerunt, ut spatium pila in hostes coiciendi non daretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 52장3)
tum pila et armis aliove quo genere, quo superior pars movetur, exerceri;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장2)
Quem uero frequenter cita aluus exercet, huic opus est pila similibusque superiores partes exercere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 1:1)
tum pila et armis alioue quo genere, quo superior pars mouetur, exerceri;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 1:2)
Quem vero frequenter cita alvus exercet, huic opus est pila similibusque superiores partes exercere;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VI De alvo soluta. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION