라틴어 문장 검색

Nam et nos excellentissimi amoris concitamur aculeis, quamvis inde nullum sumpsimus nec speramus assumere fructum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 8:4)
Miror cur a me haec aestimas esse quaerenda, cum satis super que ab antiquissimis excellentissimis que doctoribus de his omnibus constet esse tractatum;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:20)
Nonne, secundum tullianam diffinitionem, verae amicitiae virtute pollebant, de quibus scriptum est:
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:5)
Saepe enim quidam inferioris gradus, vel ordinis, vel dignitatis, vel scientiae, ab excellentioribus in amicitiam assumuntur;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:18)
Gemmis stellatam speciem themonis inignit, Argento sparsim themonem uestit et ipsi Ligni materie, que pollet honore minori, Extremus succurrit honor redimitque minorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:9)
Ergo decora, decens, gracilis, subtilis, acuta Pollet et in uultu monstratur copia mentis, Nam uultus noster liber est et littera cordis Nuncius, interpres uerax animique figura.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:4)
His igitur, uelud ipsius natura requirit, Nobilitatur equi species, infraque secundus Pollet equs specieque minor cultuque minori Cultus et inferior, cursuque remissior illo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 8:1)
Degenerat polletque minus, lentescit abunde Quartus equs formaque jacet cursuque tepescit, Predictis famulans, illos quasi pronus adorat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:1)
inquit, "Gens euo, sensu, cautela, uiribus, armis Pollens unius iuuenis subcumbet inhermi Milicie nostraque feret de gente triumphum Iste puer?"
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:4)
Ad hunc modum, tres eodem dignitatis honore pollentes, thronum in contradictoria parte locaverunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:42)
Ab altiori enim sumens initium, excellentiori quaesito meae volo narrationis seriem contexere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:4)
Hymenaeus namque uterinae fraternitatis in affinis confinio quem excellentioris dignitatis extollit prosapia, ex Venere sibi Cupidinem propagat in filium;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:49)
Multoties etiam Bacchi cultor in scyphis materiae honore pollentibus Baccho architectatur hospitium, ut ejusdem divinitas divinius in aureo [0462C] vase praefulgeat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:4)
Nam aliis inferiori morum gradu jacentibus, vel eis parilitate probitatis comparibus, vel etiam elatiori fastigio dignitatis pollentibus, mutuae collocutionis communicare participium dedignantur:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:8)
Consilio pollet, cum vim natura negavit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 137:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION