라틴어 문장 검색

Utque armatus est unguibus, si haberet etiam pollices, ad evertendas quoque naves sufficeret viribus magnis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 16:1)
Inde si stipitem quisquam fixerit rectum, vel hominem aut arborem viderit stantem, circa lineamentorum ipsas extremitates contemplabitur umbras absumi, sicut apud Meroen, Aethiopiae partem aequinoctiali circulo proximam, dicitur evenire, ubi per nonaginta dies umbrae nostris in contrarium cadunt, unde Antiscios eius incolas vocant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 31:2)
Itaque coniectu telorum Aliso paulisper defensus, ingenti corporis robore, supposito stipite, eandem catenam fortius bipenni concidens, ita confregit, ut disiecta patefaceret aditum latum, hocque exitu civitas hostili impetu patuit improtecta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 9:1)
Ubi quoniam ab ipsis nascendi primitiis infantum ferro sulcantur altius genae, ut pilorum vigor tempestivus emergens, corrugatis cicatricibus hebetetur, senescunt imberbes absque ulla venustate, spadonibus similes, compactis omnes firmisque membris et opimis cervicibus, prodigiose deformes et pandi, ut bipedes existimes bestias, vel quales in commarginandis pontibus effigiati stipites dolantur incompte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 2:1)
At ille, digitum a pollice proximum ori suo admovens et in stuporem attonitus,
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:4)
sed instantia Byrrhaenae, quae eum adiuratione suae salutis ingratis cogebat effari, perfecit ut vellet, ac sic aggeratis in cumulum stragulis et effultus in cubitum suberectusque in torum porrigit dexteram, et ad instar oratorum conformat articulum duobusque infimis conclusis digitis ceteros eminus porrigens et infesto pollice subrigens infit Thelyphron:
(아풀레이우스, 변신, 2권 20:20)
"Multi denique civium et advenae copiosi, quos eximii spectacula rumor studiosa celebritate congregabat, inaccessae formositatis admiratione stupidi et admoventes oribus suis dexteram primore digito in erectum pollicem residente ut ipsam prorsus deam Venerem venerabantur religiosis adoptionibus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:9)
"quae dum insatiabili animo Psyche, satis et curiosa, rimatur atque pertrectat et mariti sui miratur arma, depromit unam de pharetra sagittam et puncto pollicis extremam aciem periclitabunda frementis etiam nunc articuli nisu fortiore pupugit altius, ut per summam cutem roraverint parvulae sanguinis rosei guttae:"
(아풀레이우스, 변신, 5권177)
"Sed non hactenus vacua debebis per illas tenebras incedere, sed offas polentae mulso concretas ambabus gestare manibus, at in ipso ore duas ferre stipes."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:137)
Quam mortem dominus eorum aegerrime sustinens arreptum servulum, qui causam tanti sceleris uxori suae praestiterat, nudum ac totum melle perlitum firmiter alligavit arbori ficulneae, cuius in ipso carioso stipite inhabitantium formicarum nidificia borribant et ultro citro commeabant multiiuga scaturigine.
(아풀레이우스, 변신, 8권 10:6)
Qui cum multos videret nimio favore lusus meos spectare gestientes, obserata fore atque singulis eorum seorsus admissis, stipes acceptans non parvas summulas diurnas corradere consuerat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 19:3)
cumque tanta cera mensurata fuisset, quae septuaginta duos denarios pensaret, sex candelas, unamquamque aequa lance, inde capellanos facere iussit, ut unaquaeque candela duodecim uncias pollicis in se signatas in longitudine haberet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:2)
quod lamina, aut filum ferri paulo contumacius, vel etiam calamus sive penna in medio divisa, adducta et curvata inter pollicem et digitum exiliant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:13)
Pompeius sive operibus Caesaris permotus sive etiam quod ab initio Italia excedere constituerat, adventu navium profectionem parare incipit et, quo facilius impetum Caesaris tardaret, ne sub ipsa profectione milites oppidum irrumperent, portas obstruit, vicos plateasque inaedificat, fossas transversas viis praeducit atque ibi sudes stipitesque praeacutos defigit.
(카이사르, 내란기, 1권 27:2)
transtra ex pedalibus in altitudinem trabibus, confixa clavis ferreis digiti pollicis crassitudine;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 13장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION