라틴어 문장 검색

Si volentibus vobis erit, inquit, in medium profero quae de hac eadem causa apud Ateium Capitonem pontificii iuris inter primos peritum legisse memini:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 11:2)
confirmatio papae Innocentii tertii 30 martii anno Domini 1215] confirmavimus, et eam obtinuimus a domino papa Innocentio tercio confirmari;
(Magna Carta 3:4)
nam ostendit Anchisen, cum vellet fugam filii sequi, omine quod de Ascanii pro capite auspicii se obtulit, a diis commotum petisse de caelo confirmationem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6935)
quae res ad farreatas nuptias pertinet, quibus flaminem et flaminicam iure pontificio in matrimonium necesse est convenire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 10312)
Aeneam non tantum pontificii iuris, sed omnium sacrorum et peritum et primum fuisse, Vergilium autem inventa occasione ritum Romanarum caerimoniarum exponere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5524)
et imitatus est Homerum, qui post ius iurandum Menelai Alexandrum quasi fervidum et adulescentem inducit exclusum et Priamum adhibitum ad foederis confirmationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2123)
Ita prorsus, inquit, et antea putabam - audivi enim nuper eum studiose et frequenter Sami, cum ex eo ius nostrum pontificium, qua ex parte cum iure civili coniunctum esset, vellem cognoscere - et nunc meum iudicium multo magis confirmo testimonio et iudicio tuo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 3:2)
sensibus enim ornavit ad res percipiendas idoneis, ut nihil aut non multum adiumento ullo ad suam confirmationem indigerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 80:3)
deinde nominum non magnus numerus ne in pontificiis quidem nostris, deorum autem innumerabilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 84:3)
Quando enim me in hunc locum deduxit oratio, docebo meliora me didicisse de colendis diis inmortalibus iure pontificio et more maiorum capedunculis his, quas Numa nobis reliquit, de quibus in illa aureola oratiuncula dicit Laelius, quam rationibus Stoicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 43:1)
ea autem et confirmationem et reprehensionem quaerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 331:4)
nam pontificium, quod est coniunctum, nemo discit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 136:5)
Earum duae valent ad rem docendam, narratio et confirmatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 1장 4:4)
P. Quattuor eius partis esse, quarum prima et postrema ad motum animi valet - is enim est initiis et perorationibus concitandus - secunda narratio et tertia confirmatio fidem facit orationi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 1:2)
quae quidem in confirmationem et in reprehensionem dividuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION