라틴어 문장 검색

At si stipulationum aut iudiciorum formulas partiare, non est vitiosum in re infinita praeter- mittere aliquid.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 1:3)
iam hoc perspicuum est, non magis in legibus quam in testamentis, in stipulationibus, in reliquis rebus quae ex scripto aguntur, posse controversias easdem exsistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장1)
idque cum multis aliis rebus, tum e pontificio iure et e caerimoniis sepulcrorum intellegi licet, quas maxumis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent, nisi haereret in eorum mentibus mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam quasi migrationem commutationemque vitae, quae in claris viris et feminis dux in caelum soleret esse, in ceteris humi retineretur et permaneret tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 27:1)
satis est dixisse, certam creditam pecuniam peto ex stipulatione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 95:1)
quod de legibus dico, idem accipi volo de testamentis, pactis, stipulationibus, omni denique scripto, idem de voce.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 215:2)
Utinam nulla stipulatio emptorem venditori obligaret nec pacta commentaque impressis signis custodirentur, fides potius illa servaret et aecum colens animus !
(세네카, 행복론, Liber III 64:2)
Quam ille exaudisse dissimulavit et sollemnia pontificii carminis verba concepit gemitu non interrumpente precationem et ad filii sui nomen Iove propitiato.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 72:2)
Pontificius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 480:3)
L. Cantilius, scriba pontificius, quos nunc minores pontifices appellant, qui cum Floronia stuprum fecerat, a pontifice maximo eo usque virgis in comitio caesus erat ut inter verbera exspiraret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 677:1)
iuris pontificii peritissimus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION