라틴어 문장 검색

Conuersus hinc ad curam triumphi praeter captiuos ac transfugas barbaros Galliarum quoque procerissimum quemque et, ut ipse dicebat, ἀξιοθριάμβευτον, ac nonnullos ex principibus legit ac seposuit ad pompam coegitque non tantum rutilare et summittere comam, sed et sermonem Germanicum addiscere et nomina barbarica ferre.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 47장 1:1)
quare diducto matrimonio sepositus est per causam legationis in Lusitaniam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 3장 2:1)
Fratrem insidiari sibi non desinentem, sed paene ex professo sollicitantem exercitus, meditantem fugam, neque occidere neque seponere ac ne in minore quidem honore habere sustinuit, sed, ut a primo imperii die, consortem successoremque testari perseuerauit, nonnumquam secreto precibus et lacrimis orans, ut tandem mutuo erga se animo uellet esse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 9장 3:1)
linquite, terrae, spem pelagi sacrosque iterum seponite fluctus.'
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 667:2)
Servius Sulpicius religionem esse dictam tradidit quae propter sanctitatem aliquam remota ac seposita a nobis sit, quasi a relinquendo dicta ut a carendo cerimonia.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 8:2)
Undique collatis in robur Caesaris armis, Summa videns duri Magnus discrimina Martis Iam castris instare suis, seponere tutum Coniugii decrevit onus, Lesboque remotam Te procul a saevi strepitu, Cornelia, belli Occulere.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:1)
Quid sepositam semperque quietam Crimine bellorum maculas Pharon, arvaque nostra Victori suspecta facis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:40)
Te Lacedaemonio velat toga lota Galaeso Vel quam seposito de grege Parma dedit:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIII2)
Paulum seposita severitate, Dum blanda vagus alea December Incertis sonat hinc et hinc fritillis Et ludit tropa nequiore talo, Nostris otia commoda Camenis, Nec torva lege fronte, sed remissa Lascivis madidos iocis libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIV2)
Tu qui pene viros terres et falce cinaedos, Iugera sepositi pauca tuere soli.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XVI1)
Paulisper domini doctos sepone libellos, Carmina Victori dum lego parva tuo.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXIX2)
Consuluit nares, an olerent aera Corinthon, Culpavit statuas et, Polyclite, tuas, Et turbata brevi questus crystallina vitro Murrina signavit seposuitque decem Expendit veteres calathos et si qua fuerunt Pocula Mentorea nobilitata manu, Et viridis picto gemmas numeravit in auro, Quidquid et a nivea grandius aure sonat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIX3)
et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris iudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, non Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr13)
excipiam sorti extra sortem seponam, ut tibi dari possint, id est praeter sortem dabo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2691)
namque sequester est aut medius inter duos altercantes, aut apud quem aliquid ad tempus seponitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1334)

SEARCH

MENU NAVIGATION