라틴어 문장 검색

Lignea percurrunt vernantem turba palaestram
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 1:3)
vel sicut ab amicis, post diuturnam absentiam et porrigitur et suscipitur;
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:6)
Hoc osculum non inconvenienter osculum dixerim Christi, quod ipse tamen porrigit non ore proprio sed alieno;
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:15)
Cogitat, exquirit, studet, inuenit, eligit ergo Que uia, quis callis, que semita rectius ipsam Defferat ad superos archanaque regna Tonantis Vtque minus possit gressus uexare uiantis Limitis asperitas, pes scandala nesciat, immo Vt cicius possit munus complere quod instat, In quo percurrat celum, mare, sydera, currum Imperat excudi Sapiencia nec pede lento Affectum sequitur effectus, sed simul instant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 18:3)
Qualiter, usurpans uires et robur elenchi, Singula percurrit inductio, colligit omne, Sed tamen inferior sese summittit elencho;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:17)
Illic Saturnus spacium percurrit auaro Motu progressuque graui longaque dieta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 30:4)
Namque timet dubitatque, timens ambage locorum Seduci, quos ulterius uia porrigit anceps;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:3)
illa Porrigit, hec auffert;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:16)
Postquam turba furens, gens dissona, concio discors, Plebs dispar, populus deformis sedibus illis Insedit, dum murmur adhuc percurreret aures, Dans tumidas uoces et uerba loquencia fastus, Allecto prorumpit in hec:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:1)
Jam non Caesar, sed nummus est omnia, quia ab individualibus usque ad generalissimam, honores [0464C] singulos tanquam mediator percurrit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:14)
Pons denique, qui trans fluvium per mediam civitatem porrigitur, sibi et suis ab incolis interdicitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 16:6)
Sedebat [0419D] autem imperator more suo potenter in throno regni sui, non duci, non alicui assurgens ad porrigenda oscula, sed flexis genibus dux incurvatus est, incurvati sunt et sui ad osculandum tam gloriosissimum imperatorem et potentissimum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:2)
[0429B] Populus autem Dei vivi, aceensa magis ac magis ira, et strage suorum commotus, turrim percurrit acumine mordacis ferri, quousque foramen trans turrim tanta virtute reddunt ut hiatus cavati muri duos insimul penetrare praesumentes capere videretur, qui coacervationem lapidum singulatim eruerent et minuerent, viamque ad hostes patenter aperirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 62:4)
quibus in portis panes et per funes pecora ad vescendum porrigere decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 24:2)
Super hunc amnem praedictum, qui longissimo alveo usque in mare protenditur, praeterlabens muros, ab ipsa urbe pons porrigitur lapideus, opus antiquum, sed minime turritum, qui prorsus terminata legione, hac ex parte inobsessus remansit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 80:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION